The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
PRAEPOSITUM GENERALEM
SOCIETATIS IESUS

 

Ad maiorem Dei gloriam et animarum salutem Bonitas Creatoris miro consilio singulare adiutorium Ecclesiae suppeditavit temporibus difficillimis, per Sanctum Ignatium a Loyola excitando Societatem Iesu et Spiritalia Exercitia iuxta formam omnibus absolutam numeris propagando. Cuius quidem caelitis appropinquat quinquies saecularis ab ortu memoria.

Illam memoriam recolere et, S. Ignatio precante, nova expetere salutis dona, est Deum laudare et ad vitam aeternam adipiscendam pie intendere.

Quae quidem divinae largitatis munera ut abundanter et late per Ecclesiam attingantur, Indulgentiarum beneficium addere decrevimus celebrationibus, quas a die 27 mensis Septembris anni 1990 ad diem 31 mensis Iulii anni 1991 Societas Iesu filiali erga Conditorem suum animo peragendas curabit, locis et occasionibus infra signatis.

Indulgentiam proinde plenariam, sub suetis condicionibus (sacramentali confessione, eucharistica communione et oratione ad mentem Nostram) concedimus lucrandam omnibus christifidelibus, qui die quo celebrationes sollemniter incipient et claudentur visitaverint: in Hispania, vel sanctuarium Loyolaeum, vel adnexum oratorium, vocatum “Conversionis”, in domo natali Sancti Ignatii, vel ecclesiam Manresanam S. Ignatii ad Specum; Romae autem vel ecclesiam SS. Nominis Iesu, vel contigua cubicula quae “Camerette” dicuntur, vel ecclesiam S. Ignatii; in vico denique “La Storta”, suburbicariae dioeceseos Portuensis-Sanctae Rufinae, aediculam titulo S. Ignatii dicatam; in aliis tandem locis, Hispaniae et Italiae non exclusis, per orbem terrarum sparsis, illas ecclesias quae, collato consilio cum locorum Ordinariis et perpensa pastorali utilitate necnon faciliore fidelium accessu, a competentibus Superioribus Maioribus designentur. Itidem in omnibus memoratis locis Indulgentiam pariter plenariam concedimus lucrandam, si cui sacro adstiterint vel saltem orationem dominicam et fidei symbolum religiose recitaverint: semel in anno singulis fidelibus, die libere ab unoquoque eligendo; quotiescumque vero accesserint peregrinis turmatim collectis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iunii, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top