|
NUNTIUS GRATULATORIUS
IOANNIS PAULI PP. II E.MO P. D. EDUARDO SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE
DIACONO CARDINALI GAGNON
Quae Beatissimae Mariae Virginis in caelum Assumptionis sollemnitas singulis
quidem annis universae Dei Ecclesiae magnam adferre consuevit mentis laetitiam
pietatisque marialis fervorem, tibi mox, Venerabilis Frater Noster, maiorem sane
hoc anno animi adferet consolationem, quin immo totius vitae tuae singularem
quendam honorem. Illo enim ipso lucido festivoque die iam quinquagesimus
complebitur, gratulantibus omnibus, annus ex quo videlicet tempore non solum
Christi sacerdotio es in aeternum auctus riteque initiatus, verum etiam
multiplicem illum ingressus es ministerii fructuosi cursum qui tibi deinceps
permissurus erat pro tua religiose Familia Sancti Sulpitii et Canadia patria,
pro ipso beati Petri Successore et Ecclesia universali tot laudabilia absolvere
munera, tot salutaria suscipere etiamque nunc agere apostolatus sacri opera.
Sicut igitur totiens antehac praesentes tecum sumus collocuti ac saepius
nempe testati quanti aestimemus singula tua erga Apostolicam Sedem proindeque
totam ecclesialem communitatem merita, ita optabili hac Nobis facta
opportunitate cupimus propalam Nostrum declarare animum gratulantem vehementer
de sacerdotii tui fructibus largiter a multis ubique perceptis: ex praeceptoris
et rectoris apud seminaria munere, ex moderatione partis Societatis istius, ex
gubernatione gregis Sancti Pauli in Alberta, ex operum procuratione apud
Pontificium Consilium pro Familia hosce quattuordecim superiores annos.
Participes ergo communis celebrationis Nos esse volumus ac publicae illius
gratulationis qua sacerdotii tui, Venerabilis Frater Noster, primordia et
monumenta proximo mense Augusto commemorabuntur. Qui tecum eo die coniungemur
his cum sensibus fraternis, iam hodie consalutamus in Domino spectatum ita
Ecclesiae ministrum, dum vota pariter facimus ut anniversarius tibi dies quam
iucundissimus illucescat debitoque inter tuos solacio perfundat opitulante usque
ipsam Iesu Christi Matre Maria in caelum Assumpta et auspice Apostolica Nostra
Benedictione quam tibi veluti coram largissime benignissimeque impertimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Iulii anno MCMXC Pontificatus Nostri
duodecimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
|