The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E.
CARDINALI SUQU
ÍA GOICOECHEA,
ARCHIEPISCOPO MATRITENSI,
CONFERENTIAE EPISCOPALIS HISPANIAE
PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Suquía Goicoechea
Archiepiscopo Matritensi
Conferentiae Episcopalis Hispaniae Praesidi

Studia quondam ipsa superiora Nostra theologica necnon perennis quidam nominis Carmelitani amor suavem admodum redintegrant his diebus iucundissime Nobis memoriam mystici poetae Ecclesiae doctoris, Sancti Ioannis a Cruce, cuius nulli non compertum est quadringentesimum iamiam initurum pio ab obitu annum. Neque excidit umquam animo Nostro illius venerationis et salutationis species quam coram Nos eidem praestanti viro Segoviae reddidimus hoc ipso quarto mensis Novembris die octo videlicet abhinc annos, cum paucis ante diebus pari quidem adfectu alteram Carmelitanae familiae doctorem Teresiam a Iesu Abulae pientissimi percoluissemus.

Facile hinc sollemnium illorum fingere mente valemus Nobis tum collocationem praeclaris in Hispaniae nobilis locis, tum ipsam diuturnam festivitatem, quae totum nempe per Ioannisticum deinceps annum, inter studia et ritus, inter conventus et colloquia producentur, unde Sancti eiusdem scriptorisque doctrinae et virtutes, poetica ars et humanitas quam plenissime pervestigari possint rursusque collustrari atque in aetatis huius nostrae spiritalem renovari utilitatem.

Potissimum vero maioribus illis ritibus manifesto quodam solidoque modo interesse cupimus die XVI proximi mensis Decembris quibus centenaria haec Sancti Ioannis a Cruce incohabitur Segoviae commemoratio. Nec aptior quisquam Nobis temet ipso, Venerabilis Frater Noster, videtur qui non personam modo Nostram publica plane auctoritate inibi geras, sed sensus etiam singulos iteres et inculces Nostros omni de hoc salutari eventu qui Carmelitanae communitati, nationi Hispanae, Ecclesiae universali tot egregias subministrabit opportunitates fidei confirmandae et christianae acuendae conscientiae.

Hisce propterea Litteris Missum Extraordinarium Nostrum libentes Nos sane te volentesque destinamus ad commemorata sollemnia Segovensia anno Ioannistico aperiendo. Adstabis pro Nobis, perinde ac Nos astabamus ibidem aliquando, atque omnes simul quasi Nostra voce ordines adstantes consalutabis, tam sacrae hierarchiae vitaeque religiosae et laicae communitatis, quam studiosorum litteratae culturae ac disciplinae mysticae; quibus dein hortativa verba Nostra ad sic altum laudabiliter persequendum religionis propositum significabis et Apostolicam Benedictionem communicabis superni posthac luminis roborisque auspicem ut quam copiosissimus salutis hac de celebratione gratiarumque colligatur proventus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Novembris anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top