The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDMUNDO CASIMIRO S.R.E.
CARDINALI SZOKA

 

Cogitata saepenumero mentis Nostrae animique simul sensa ad dilectissimum Philippinum populum necnon operantem laudabiliter inibi ecclesialem Catholicam communitatem revolvuntur, ubi feliciter aliquot abhinc annis acciderat ut coram Nos vigorem floremque experiremur christianae pietatis vitae actionis eorundem hominum, et unde provenientes huc nuperrime Romam sacros illorum pastores potuimus rursus in conspectu salutare optimisque in apostolatus alacris confirmare propositis.

Salutationes vero Fratrum in Episcopatu Philippinorum “ad limina” ac Nobiscum collocutiones memoriam valide refecerunt saluberrimi sane eventus qui superiores hosce duodecim menses multipliciter eandem per Ecclesiam et nationem celebratur, nempe “Anni Catechetici Nationalis” eo nempe spectantis ut quisque Philippinae communitatis fidelis conscius plane reddatur suorum officiorum et munerum in evangelico nuntio verboque Dei disseminando. Quin immo id iam iidem Fratres Nostri ac presbyteri agunt ut omnis apud se Christianus catechista quodam modo factus esse videatur.

Exibit autem hic Catechisticus Annus in sollemnitate Virginis Mariae sine labe conceptae, quo videlicet tempore etiam Congressus de re catechistica totius nationis terminabitur. Nec tamen praeclarus uterque eventus Pontificis Romani carebit luculento hortamento favore incitamento in posteros annos. Etenim volumus illic tamquam praesentes Nos praestantia haec Philippinae Ecclesiae incepta prorsus prosperari deinceps corroborari et duplicari. Quocirca eventa illa Decembria singulari iam Nobis curae sunt eruntque potissimum beatis iis Congressus diebus. Pro Nobis ideo veluti sententiarum Nostrarum interpretem, vocis paternae et cohortationis Nostrae ac gratulationis nuntium, sollemnium sacrorum Nostra in persona participem temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, cuius pastoralia studia pridem cognita plurimi aestimamus, adstare iubemus Manilae a die quinto ad octavum mensis Decembris cum titulo honoreque Missi Extraordinarii Nostri quem harum rite Litterarum virtute libentes quidem Nos amantesque destinamus.

Adsistens propterea ibi agensque pro Nobis laudationem studiosam Nostram iterabis coram non Congressus modo participibus verum omni Ecclesiae Philippinae grege propter fructifera haec opera et coepta pastoralia. Adiuvabis eos Nostram ad mentem in capiendis congruis de re catechetica consiliis. Communicabis cum singulis inibi Ecclesiae ordinibus et gradibus Apostolicam Benedictionem aestimationis Nostrae testem et caelestium semper auxiliorum solaciorum roborum auspicem ut quae hunc per annum catechisticum eiusque extremum conventum sapienter ac providenter iacta sunt gratiae salutisque semina efficaciter quidem deinde colantur ad uberrimamque producantur messem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Novembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top