|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA SALVATORI S.R.E. CARDINALI PAPPALARDO ARCHIEPISCOPO
PANORMITANO
Frequens congressio Nostra atque conlocutio tecum, Venerabilis Frater Noster,
coram et hic Romae et istic apud vos nihil omnino deminuit, nihil sane detrahit
ipsi fervori singulari et amori illi quo has tibi hodie gratulatorias procul
inscribimus litteras. Immo vero, quo longius absumus his diebus Nos, eo
artioribus fraternitatis caritatisque vinculis tecum coniungi Nos sentimus
necnon cum Fratribus Siciliae Episcopis omnique cum amatissimo Panormitano grege,
cuius pastoralis cura Octobri mense viginti iam abhinc annos fidenter quidem
tibi est providenterque commendata.
Cogitamus enim, dum sic ex animo scribimus, appropinquantem vitae tuae
honorificum et laetificum maxime eventum quem cupimus Nostra hac salutatione
benevola et publica gratulatione tum etiam operum ac meritorum tuorum laudatione
studiosa insigniter illustrare. Praeclara nempe initia totumque frugiferum
Episcopatus tui curriculum mox commemorabuntur anniversario ipsius vicesimo
quinto die natali, videlicet sexto decimo Ianuarii mensis. Nec multo deinde post
mense nimirum Aprili quinquagesimus presbyteratus tui annus dante largiter
Divino Pastore item exibit. Duplex ideo haec tui celebratio uti pastoris providi
ac seduli constantis ac amantis congregabit circum te, Venerabilis Frater Noster,
non modo dilectissimum clerum populumque fidelem Panormitanum, verum collegium
quoque Episcoporum totius Siciliae.
At plane sciatis vos omnes velimus Christi Vicarium, Beati Petri hac in
cathedra Successorem, Episcopum Romanae Ecclesiae quam verissime certissimeque
inter vos versaturum, universalis laetationis participem futurum, vocem suam tot
aliis hominum bene tibi precantium sensibus consociaturum. Primos namque
Episcopatus tui quinque annos in huius Sedis Apostolicae ministerium impendisti,
nunc in Indonesia Pro-Nuntius nunc Pontificiae Academiae Praeses. Quo ex tempore
mirum quantum pro communitate Panormitana archiepiscopus effecisti.
Singulas autem hic ministerii tui laudes vix recensere attinet, cum omnibus
iam pridem innotuerint Ecclesiaeque et civilis potestatis documentis sint
agnitae. Ut brevi praecidamus: nulla ecclesialis communitatis catholicae pars
est quam diligens doctrinae evangelizationis catechesis cura tua non affecerit;
nullus ordo civium invenitur qui tuum renovationis sanationisque socialis
impetum non senserit; nullum superest archidioecesis ipsiusque civitatis
Panormitanae latus aut elementum, quod monita tua et opera solida, quod consilia
et fructuosa incepta non tetigerint. Memorabilis vero fortitudo tua
difficultatibus in socialibus dissolvendis ac providentia in propositis Christi
Evangelii inculcandis implendisque sunt profecto dignissimae quae diu posthac
communiter celebrentur.
Liquido propterea quid de te, Venerabilis Frater Noster, tuaque omni
sacerdotali et episcopali industria censeamus patet libetque hac praebita
opportunitate confirmare. Epistula haec Nostra, licet partim tantum, perferet ad
te ac potissimum ad Episcopos Fratres tecum eventum geminum hunc concelebrantes
luculentam aestimationis Nostrae testificationem et gratulationis de multiplici
effectu saluberrimo illius sacerdotii, illius episcopalis officii quod hic in
Urbe quondam utrumque est, Deo volente, exortum eodemque succurrente effloruit
conspicuum.
Cum Apostolica Nostra Benedictione tibi tuisque impertita ex Aedibus
Vaticanis, festo Sancti Ambrosii episcopalisque tuae primae nominationis
anniversario, die VII Decembris MCMXC.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
|