The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
IOSEPHO CARDINALI TOMKO,
MISSO EXTRAORDINARIO
AD QUARTUM CONGRESSUM MISSIONALEM
LATINUM-AMERICANUM LIMAE IN PERUVIA

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko

Cerebra quidem itinera apostolica Nostra hos duodecim superiores annos effecta, et epistulae saepius item missae ad populos et ecclesiales communitates Americae Latinae, necnon salutationes hic in conspectu crebrae Fratrum Nostrorum in Episcopatu ibidem operantium pastorum affatim sane comprobant palamque studium flagrans Nostrum omnium quaestionum easdem ad Ecclesias pertinentium, ac solidam praesertim testantur exspectationem copiosorum apostolatus et operis sacri fructuum inde per totam continentem aliquando et ulterius profluxurorum ob missionalem novam quandam impulsionem.

Facile hinc intellegitur quo animi fervore Nostras iam nunc cogitationes intendamus in missionalem causam totius regionis illius quae, quem ad modum statutis iam temporibus antehac salutariter contigit, funditus in peculiari Congressu Missionali Latino-Americano pertractabitur. Scilicet Februario mense proximo Limae congregabitur in Peruvia Quartus numero Congressus eius indolis clarae, cui singulare profecto inditum est et nomen et propositum: “America Latina, unde tua fides ipsa missionarios emittit”.

Gratulamur nimirum maxime quia illud christianae fidei communitatumque catholicarum soliditatis documentum ubique ferme in America Latina reperitur: quod nempe — ut non semel docuimus et exposuimus pariter novissimo Nostri magisterii in scripto — missionales perantiquae communitates, quondam evangelizatae, ipsae evadunt evangelizatrices ac quoquoversus terrarum opifices Evangelii dimittunt suntve dimissurae. Vix igitur ullum aptius Nobis argumentum agitari posse videtur quam latius hoc evangelizationis per terras opus, quod America Latina fide constans praestans opere adgreditur.

Non vocem ideo solam Nostram inibi resonare cupimus ex litterarum videlicet encyclicarum recentium paginis ac sermonibus, sed personam pariter Nostram videri adspectabili modo volumus ipsam inter Episcopos et presbyteros, sodales vitae consecratae et christifideles doctrinam ponderantes agendique viam investigantes de omni missionali industria Latinam intra et extra Americam. Haud igitur secus ac similia in opera et coepta missionalia tuis usi sumus ingenii dotibus rerumque experimentis, et sicut ad priorem conventum huius nominis libentes ac fidentes misimus, ita in praesentia perplacet te ipsum, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium destinare Nostrum qui partes legitime Nostras sustineas Limae a die tertio ad octavum Februarii mensis in Quarto Congressu Missionali Latino-Americano.

Ibi recentiora magisterii missionalis Ecclesiae capita diligenter inculcabis, singulos coetus illius participes consalutabis per manifestam benevolentiae Nostrae ac curae de missionali America Latina declarationem, magnanima consilia atque incepta de venturo tempore confirmabis et, ne quid superni roboris aut luminis sacris pastoribus operariisve missionalibus desit, Apostolicam Benedictionem caelestium pignus munerum nomine Nostro auctoritateque cum adstantibus largiter communicabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Ianuarii, in Conversione Sancti Pauli Apostoli Gentium, anno MCMXCI Pontificatus Nostri tertio decimo.

 IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top