The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
MARCELLO S.R.E. CARDINALI GONZÁLEZ MARTÍN
ARCHIEPISCOPO TOLETANO

 

Benevolentiae fraternaeque Nostrae dilectionis magnitudo erga te, Venerabilis Frater Noster, duplicatur nunc, immo fere in immensum crescit, quinquagesima instante sacerdotii tui anniversaria memoria. Gratulanti proinde mente has conscribimus Litteras, quibus volumus saltem ex longinquo cum Toletano grege tuo coniungi, ut cum eo diligentem industriamque operam tuam dilaudemus, navitatis tuae merita plurima illustremus; non ergo e manibus, sed ex animo Nostro ipso accipies hanc gratulantem epistulam vocis Nostrae interpretem.

Probe novimus quantas laudes boni pastoris, constantis amici, fidelis magistri tibi cumulaveris praesertim apud Toletanam communitatem, cui sacerdotale atque episcopale opus tuum summa cum diligentia etiamnunc devoves. Sed inde ab anno mcmlx, electus Episcopus Asturicensis, eximia tua caritate omnium aestimationem tibi conciliaveras.

Anno MCMLXVII Barcinonensis Archiepiscopus es constitutus; quattuor post annos, ad Toletanam Sedem translatus, peritiae prudentiaeque tuae clara praebuisti specimina: quare iam anno mcmlxxiii Paulus VI rec. mem. te in Patrum Cardinalium Collegium asciscere voluit.

Pastoralem actionem tuam considerantes, Nos iuvat profecto in luce ponere singulariter navam quam posuisti operam, ut sacerdotum, religiosorum religiosarumque curam ageres, et quidem prospero cum rerum eventu, sicut florida testantur Seminaria Maiora et Minora in tua archidioecesi. Novimus praeterea faustum sacerdotii tui iubilaeum te esse celebraturum electa novorum presbyterorum manu circumdatum: quod sane cor Nostrum vehementer laetificat.

Multa alia in laudem tuam recidentia missa facientes, commemorare tandem volumus renovatam, te moderante, pastoralem pro iuvenibus, pro familiis, pro derelictis, pro iis omnibus qui aliquid acerbitatis ob rerum eventus passi sunt vel patiuntur, ad mentem sane Concilii Vaticani II accommodatam.

Est ergo quod gaudeas, Venerabilis Frater Noster, Nos tecum.

Quo vero gaudia tua sint maiora, Apostolicam Benedictionem caritatis Nostrae signum, Dei gratiae pignus, tibi impertimus, Auxiliari tuo, clero et Christifidelibus omnibus tuo moderamini concreditis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Maii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top