|
IOANNES
PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS IOANNI HIERONYMO S.R.E.
CARDINALI HAMER,
ORDINIS PRAEDICATORUM SODALI
Laetamur magnopere, Venerabilis Frater Noster, sic Nos in praesentia expediri
ut sensa candida et cogitata Nostra tecum has per litteras ferventes communicare
possimus, appropinquante feliciter perhonorifico vitae tuae eventu qui in diem
ipsum tertium proximi mensis Augusti, Deo largiente, incidet.
Decem enim eo tempore lustra explebis, ex quo Dominicanus tu iam frater
Christi sacerdotio es auctus initiatusque ac talem simul cursum longinquum et
fructuosum apostolatus presbyteralis es ingressus quem nunc non solum religiosa
tua familia, ad quam pertinere te merito gloriaris, verum etiam tot alii homines
in locis et officiis, tum in Belgis tum in Urbe, ubi tanta cum sollertia tam
varia cum facultate et cura sis versatus, celebrare convenienter cupiant.
Gratulationem ideo hanc Nostram de presbyteratus tui primordiis singulisque
operibus, ad quem ordinem duodetriginta abhinc annos praecelsa accessit
episcopatus dignitas atque auctoritas, publice coniungere volumus cum omnibus
illis laetitiae effusae celebrationisque signis luculentis, quibus et nunc et
deinceps pro meritis pio animo excoleris.
Cogitamus vero nominatim diuturnum tuum opus apud ea Apostolicae Sedis
ministeria quorum momentum nemo est quin plane perspiciat: frugiferas tuas
partes pro clara oecumenismi causa apud Secretariatum ad christianorum unitatem
fovendam expletas; undecim praeterea annos munibus efficaciter eras perfunctus
Secretarii Congregationis pro Doctrina Fidei donec Nostram ipsorum ad voluntatem
suscepisti septem abhinc annos moderandam sapienter Congregationem pro
Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae. Sollertiam autem
tuam et prudentiam, sacerdotalem diligentiam et fidelitatem erga Christi
Evangelium Matrisque Ecclesiae ductum placet hoc loco et tempore commemorare
quas iis in officiis omnibusque immo muneribus tuis vere prae te tulisti.
In anniversario itaque sacerdotii tui die plures tecum Divino Pastori gratias
agemus, Venerabilis Frater Noster, quod per te presbyterum et episcopum tot
spiritalia beneficia omni ecclesiali communitati importavit. Interea gratulantes
hunc tibi studiose eventum atque utilem pariter posthac operam ominantes
consalutamus te ex animo, Benedictione Apostolica Nostra te cumulamus qua et
singularem in te benevolentiam Nostram testamur et copiosam meritorum tuorum
remunerationem a miserentissimo Redemptore adprecamur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iulii anno MCMXCI, Pontificatus
Nostri decimo tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
|