The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS  
CAROLO MARIAE S.R.E. CARDINALI MARTINI,
MISSO EXTRAORDINARIO ELECTO PRO
CELEBRATIONIBUS
CENTUM ANNORUM EVANGELIZATIONIS
ECCLESIAE ZAMBIANAE
 

Fratri Nostro
Carolo Mariae S.R.E. Cardinali Martini
Archiepiscopo Mediolanensi

Solacio Nobis quidem est meminisse peregrinationis Nostrae Apostolicae nuper ad Zambianam peractae Civitatem, ubi a Fidelibus pie circumdati in Christianum Nomen magis magisque in dies augescens considerationem maxime intendimus. Illis etiam mensis Maii diebus, ut ad eundem adhuc annum mcmlxxxix Nos revocemus, consilio a Nobis probato universae Ecclesiae Zambianae inceptisque laudatis, omnibus publice benediximus rebus comparandis, quae usui essent paulo post ad eventum maximi momenti illic sollemniter celebrandum.

Sed iam ad annum rei conficiendae perventum est, quo videlicet ipso, cum amplissima detur occasio commemorandi primi saeculi ab inchoata Zambiae evangelizatione exacti, preces audiendas esse censemus per quas Conferentia Episcopalis illius Nationis a Sancta hac Sede poposcit, ut designatus ad personam Nostram illic digne gerendam sacer Praesul constitueretur, qui ritibus praeesset et celebritatibus tanto eventui convenientibus. Hac de causa, cum statutum sit ut eiusmodi saecularis memoriae sollemnia a proximo mensis Augusti die xxix usque ad diem ii mensis Septembris in Zambia peragantur, nunc Nos Te, Venerabilis Frater Noster, ad id munus eligimus nominamus renuntiamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis Tibi factis, ut sacris illic celebrationibus Nostro nomine praesis atque, sensibus Nostris pastoralibus omni Zambiano clero populoque remissis, communem exspectationem plane expleas.

Magna spe fore confisi, ut dilecta Civitas illa e laboriosa centum annorum evangelizatione usque maius incrementum capiat una cum recta Christiane vivendi ratione, ipsi omnium Redemptori Zambianam gentem enixe commendamus, ut ibi quoque huius temporis domus et cuiusque generis communitates ipse in vero certoque amore constituere optimisque moribus exornare dignetur, ita scilicet ut divinis parendo legibus suum quisque officium posthac servare velit et “induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis”. Quae cum sint in votis, Tibi interea, Venerabilis Frater Noster, Praesulibusque cunctis et Magistratibus necnon universo clero populoque talia sollemnia participantibus, Benedictionem Nostram Apostolicam, lectiorum gratiarum pignus et Nostrae benevolentiae testem, veluti ibidem praesentes amanter dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iulii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top