 |
IOANNES
PAULUS PP. II
NUNTIUS
DATUS EDUARDO S.R.E. CARDINALI MARTÍNEZ SOMALO MISSO EXTRAORDINARIO
ELECTO PRO
CELEBRATIONIBUS
CONGRESSUS
EUCHARISTICI NATIONALIS
REIPUBLICA DOMINICIANA
Venerabili Fratri Nostro EDUARDO S.R.E. Cardinali MARTÍNEZ SOMALO
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Praefecto
Ecclesia Reipublicae Dominicianae ad celebrandum accingitur quingentesimum
annum ab Americae evangelizatione, intime quidem coniuncta cum eiusdem
Continentis inventione, quae historicus fuit eventus maximus, siquidem in humani
generis itinere permagnum habuit momentum, tum rerum civilium et socialium
respectu, tum religionis. Eodem enim tempore quo repertores illis potiebantur
terris, veritatis evangelicae semen primi praedicatores disseminabant, quod tam
laetum forteque saeculorum crevit decursu totque edidit fructus ut hodie
Nationes illae, quasi per acceptam hereditatem, in universa Ecclesia altum
obtineant locum. Iure ergo Conferentia Episcopalis Dominiciana hac utitur
opportunitate ut hunc in Christi regno commemoret ortum, tamquam munus
potissimum quo Deus eas donaverit gentes, utque fideles de eiusmodi facto
recogitantes pro sua christianorum identitate renovent vitam. Episcopi
pastoralis praeparatoriae rerum gerendarum rationi Congressum Eucharisticum
Nationalem inseruerunt, qui die mensis Novembris vicesimo quarto hoc anno, festo
Christi Regis agetur. Et Congressus et haec sollemnitas illis saecularibus
optime congruere videntur. Est namque Christus Eucharisticus Ecclesiae caput et
centrum, a quo singuli credentes spiritalem hauriunt vitam simulque totum
mysticum Corpus, et Christus Rex est, qui et Sponsam amantissime gubernat et
omnes, qui eius iugum suave exceperunt et onus leve (Matth. 11, 30). Quo
haec congruentia evidentius appareret, Venerabilis Frater Noster Nicolaus de
Iesu S.R.E. Cardinalis Lopez Rodriguez, concorditer cum Dominicianis Episcopis
eorumque mandato, Nos rogavit ut Missum Extraordinarium ad illas celebrationes
mitteremus, qui Nostram gereret Personam. Nos autem, pro certo habentes hoc
sacris illis decori esse futurum et insuper Nostrae in eam Ecclesiam dilectionis
testimonio, perlibenter precibus concessimus. Quoniam vero eventus is arte
pertinere videtur ad istam, cui praees, Congregationem et peridoneus es Tu ad
Nationis illius Hispanici sermonis sensus intellegendos, Nos, Venerabilis Frater
Noster, Missum Extraordinarium Te elegimus, qui Nostras vices obeas apud
sacros illos Praesules populumque catholicum in celebrationibus, quas supra
demonstravimus. Die igitur proximi mensis Novembris vicesimo quarto eris, huius
rei gratia, Sancti Dominici, in urbe eius Reipublicae capite. Omnibus
praesidebis actibus, qui sollemni Congressus praestituti erunt; Nostram
significabis salutationem, Nostram in Ecclesiam illam dilectionem, Nostram per
spiritum praesentiam. Hinc, fisi munus Tuum cunctae illi catholicae Communitati
esse bene cessurum, Benedictionem Apostolicam ex imo pectore Tibi impertimur,
quam cum omnibus participabis, qui sacris intererunt, cumque omnibus, qui
impediti, sed interesse volentes, id non poterunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Augusti anno MCMXCI, Pontificatus
Nostri tertio decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
|