The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II
ANTONIO S.R.E. CARDINALI RIBEIRO

 

Venerabili Fratri Nostro
ANTONIO S.R.E. Cardinali RIBEIRO
Patriarchae Lisbonensi

Qui probe novimus quintum saeculum ab inchoata Angoliae evangelizatione exactum hoc ipso anno celebratum iri, preces audiendas esse censemus, per quas Conferentia Episcopalis illius Nationis nuper petiit a Sancta hac Sede, ut ex amplissima occasione ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul benigne constitueretur, qui ritibus praeesset ac sollemnibus tanto eventui convenientibus. Hac de causa, cum constet statutum esse ut eiusmodi quinae centenariae memoriae celebrationes proximo mense Octobri a die XXII usque ad diem xxvii praesertim Luandae peragantur, in urbe Angoliae primaria, nunc Nos per has Litteras Te, Venerabilis Frater Noster, ad id munus designamus eligimus renuntiamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis Tibi datis, ut sacris apud Angolienses celebritatibus praesis nomine Nostro utque, pastoralibus sensibus Nostris omni clero ac populo humaniter remissis, communem exspectationem plane expleas.

Magna quidem spe fore confisi, ut dilecta Civitas illa, quam pluribus Tecum vinculis coniunctissimam scimus, e laboriosa quingentorum annorum evangelizatione incrementum vel maius capiat una cum ratione christiane vivendi, ipsi Pastorum principi enixe Angoliensem Gentem commendamus, votaque facimus ut omnes divinis legibus pareant suumque quisque officium posthac omnino servare velit. At interea Tibi, Venerabilis Frater Noster, locique Praesulibus cunctis et Magistratibus necnon universo clero populoque tales dies festos celebrantibus Benedictionem Nostram Apostolicam, caelestium donorum pignus Nostraeque benevolentiae testem, veluti ibidem praesentes libenter dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Augusti, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top