The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EUGENIO S.R.E.
CARDINALI DE ARAÚJO SALES,
ARCHIEPISCO SANCTI SEBASTIANI FLUMINIS 

 

Venerabili Fratri Nostro,
Eugenio S.R.E. Cardinali De Araújo Sales
Archiepiscopo Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii

Natalensem Nos studiosi iam nunc cogitamus urbem et archidioecesim, dum proximum iter apostolicum Nostrum in Brasiliam componimus, quoniam ibi plane Nobis licebit cum universo nationis tuae episcopatu et clero, familiarum religiosarum numero et fideli populo eventum concelebrare omnino memorabilem, Eucharisticum videlicet totius Brasiliae Congressum duodecimum.

Vix enim quidquam arridet magis praesentibus Nobis maioremve adfert pastorali animo Nostro consolationem in crebris Nostris ecclesiarum localium salutationibus quam primum illud cotidianae vitae christianae honorare mysterium ac ritum inculcare credenti per orbem populo, Eucharisticum id est Domini Nostri Sacrificium, quo universa quidem Ecclesiae coagmentatur fides, pastorale sustentatur opus, plurimum illuminatur evangelii doctrina.

Perlibentes igitur imminentem Congressum Brasiliae Eucharisticum XII Nos die decimo tertio proximi Octobris mensis adstantes ipsi litantesque concludemus. Attamen Romani Pontificis personam iam a primo eiusdem die, sexto scilicet Octobris, ubique adesse et ubique persentiri volumus, ne quidquam spiritalium fructuum illius commemorationis eucharisticae a primis etiam amittatur momentis. Illum exinde probatum Ecclesiae ministrum quaerimus mentisque Nostrae fidem interpretem, qui a die sexto Octobris mensis ad Nostrum ipsum, Deo dante, adventum singulis sollemnibus pro Nobis praesideat ac feliciter pro Nobis singulas celebrationis partes ad frugiferum dirigat effectum.

Natalensem autem christifidelem cum te quondam ortum esse cognoverimus, Venerabilis Frater Noster, ac pro tua diligentia sollertiaque eandem celebritatem sectari cotidie sciamus, idcirco summa Nos cum benevolentia ac laetitia iuvat te ipsum Missum Extraordinarium Nostrum hisce Litteris publice nominare destinareque ut XII Eucharistico Congressui nationali Brasiliae nomine Nostro praesis et auctoritate a sexto die ad decimum tertium mensis Octobris, quo perveniemus Nos in civitatem Natalensem sollemniter illum terminaturi.

Omnia ideo Praesidis munera ad Nostram voluntatem eodem tempore absolves pietatemque et fidem participum confirmabis verbis tuis atque exemplis, quo nempe facilius Nos extremos tecum ritus perficiamus. Sit interea tibi, Venerabilis Frater Noster, haec salutatio Nostra incitamentum ad officium hoc tuum laudabiliter explendum et Apostolica Benedictio Nostra adiumentum simul in opere tuo pastorali pro Christo et Ecclesia perpetuum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Septembris anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top