The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI ZOUNGRANA
ARCHIEPISCOPO UAGADUGUENSI

 

Venerabili fratri nostro
Paulo S.R.E. Cardinali Zoungrana
Archiepiscopo Uagaduguensi
 

Multitudo ipsa pastoralium operum quae tot iam annos tam laudabiliter efficis atque ipsa magnitudo meritorum singularium quae tibi, Venerabilis Frater Noster, tum inter amatissimam tuam communitatem natalem Uagaduguensem tum in variis Episcoporum Africae coetibus tum apud hanc quoque Apostolicam Sedem vere mirabiliter cumulasti, adducunt Nos ceteroqui iam libentissimos ut tecum hodie et cum clero ac populo tuo fideli initia faustissima illarum gratiarum, scilicet ordinationem tuam sacerdotalem, quantum quidem his litteris possumus, quam studiosissimis laudibus concelebrare cupiamus.

Sensus autem laetissimos hos Nostros de insigniter frugifero ac fructuoso sacerdotio tuo communicamus non tantum cum carissimo ipso grege Uagaduguensi, quem triginta duos iam annos continuos sollerter tu efficaciterque et amanter pro Christo Domino pascis, verum cum Fratribus Episcopis Africae cunctis, Nos qui probissime novimus quanti te amicum ac socium apostolatus aestiment, necnon cum ipsis Missionariis Africae ad quos quadraginta iam annos pertinere te gloriaris. Eorum sane omnium gratulantibus hoc tempore vocibus salutationem hanc Nostram gratulabundam adiungimus; eorum admirationis participes Nos esse fatemur; eorum precibus pro tua salute consolatione remuneratione caelesti consentimus.

Tuam erga Concilium Vaticanum Secundum fidelitatem ipsumque Beatissimi Petri Successorem propalam praedicamus. Omnium munerum episcopalium diligentiam in cleri institutione et sacramentorum dispensatione, in liturgiae sacrae curatione et populi catholici educatione dilaudamus. Partes a te compluribus in episcoporum causis coeptisque expletas amamus. Virtutes denique sacerdotales tuas et ingenii dotes totum per hoc curriculum tuum luculenter demonstratas Nos volentes illustramus.

Nihil igitur opportunius Nobis evenisse videmur quam ut, hoc ipso die quo a Decessore Nostro Ioanne XXIII triginta duos abhinc annos ad episcopatum Ecclesiaeque Uagaduguensis gubernium es feliciter advocatus, gratulari tibi possimus omne presbyterale et episcopale opus quinquaginta annorum pro Iesu Redemptore eiusque redempto populo in terris. Maxime idcirco precamur ut anniversarius tuus dies tibi quam iucundissimus contingat et solaciorum omne genus plenissimus. Tecum altero Maii mensis die procul Deum obsecrantes consociabimur quem per has litteras fraterno adfectu salutamus largiterque Benedictione Nostra Apostolica cumulamus ut copiosissima tibi meritorum praemia, sicut universis servis fidelibus bonisque pastoribus, reservet.

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Aprilis, nominationis episcopalis tuae proprio, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top