The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
SECRETARIO STATUS

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Sodano
Secretario Status

Cum constet in eo esse, ut annus LXXV, ex quo Beata Virgo Maria primum Fatimae se conspiciendam dedit, exactus celebretur, cupimus ut amplissima data occasione illic ad personam Nostram apte gerendam sacer Praesul constituatur, qui ritibus praesit peculiari eventui convenientibus.

Hac ipsa de causa, e Sanctae huius Sedis et Ordinarii loci Leiriensis-Fatimensis consensu cum statutum iam sit, ut eiusmodi celebritates ipso xiii adstantis mensis Maii die Fatimae in urbe peragantur, nunc Nos libenter per has Litteras Te, Venerabilis Frater Noster, ad id munus designamus eligimus renuntiamus Legatum Nostrum, mandatis Tibi datis, ut sacris ritibus omnibusque sollemnibus praesis nomine Nostro, utque, pastoralibus sensibus Nostris omni clero populoque pro tua humanitate praebitis, communem exspectationem plane expleas.

Magna quidem spe fore confidimus, ut illa in Civitate, quam coniunctissimam quidem habemus, omnes e benevolentia Beatae Virginis Mariae auxilium usque capiant in Christianis moribus iugiter servandis eiusque cultu magis magisque provehendo. At interea Tibi, Venerabilis Frater Noster, locique cunctis Praesulibus et Magistratibus universoque clero ac populo tam faustum diem festum celebrantibus Benedictionem Nostram Apostolicam, caelestium donorum pignus Nostraeque benevolentiae testem, veluti ibidem praesentes amanti animo dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Aprilis, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top