The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
ANGELUM S.R.E. CARDINALEM SODANO
SECRETARIO STATUS

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Sodano
Secretario Status

Sollemni die Apostolis Petro et Paulo dicato, hoc anno, dum Hispali in Hispania celebritates fient ob expositionem Universalem 1992, etiam nationalis dies Sanctae Sedis celebrabitur. Memorandus sane erit eadem occasione etiam faustissimus ille eventus, quingentesimus scilicet annus Evangelizationis Americae, cum primi fidei praedicatores, sicut probe novimus, ex Hispaniae Regno profecti sunt. Nos autem, utpote qui prompto animo percipiamus commoda quae ad publicas confirmandas rationes non parum conferre possint, aequum ducimus illuc mittere Legatum Nostrum, qui vocem Nostram exsonare faciat, ominantia proferat nomine Nostro verba. Quia vero, sicut Nobis nuntiaverunt, hic eventus summum induit momentum non pro Regno Hispaniae tantum, sed et pro Internationali Populorum Communitate, Te, Venerabilis Frater Noster, idoneum putamus qui partes Nostras optime tractare valeas.

Quapropter harum Litterarum VI Te destinamus Legatum Nostrum, ut Hispali in urbe Nostras vices obeas apud sacros illos Praesules populumque catholicum in celebrationibus, quas supra memoravimus. Omnibus praesidebis actibus, Nostram significabis salutationem, Nostram in Ecclesiam illam dilectionem, Nostram per spiritum praesentiam.

Nos autem, missionem Tuam precibus comitantes, super universos ibi concessuros sollemni die Sanctis Apostolis Petro et Paulo sacro, divinam clementiam imploramus atque Apostolicam Benedictionem iis cunctis imo ex pectore peramanter in Domino impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Maii, anno Domini MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top