|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD ERNESTUM S.R.E.
CARDINALEM CORRIPIO AHUMADA,
ARCHIEPISCOPUM MEXICANUM
Venerabili Fratri Nostro Ernesto S.R.E. Cardinali Corripio Ahumada
Archiepiscopo Mexicano
Memores Nos tot congressionum fraternarum et salutationum tam hic in Urbe
quam coram illic tua in patria, Venerabilis Frater Noster, has tibi inscribimus
ferventes litteras, ut novo quodam signo benevolentiae et caritatis in te
Nostrae documento confirmemus renovemusque illos aestimationis sensus quos
saepius antehac sumus de te testificati. Neque obliviscemur certe te ipsum inter
primos numeratum esse Ecclesiae Praesules quos tredecim abhinc annos ad
Cardinalatus proveximus ordinem.
Anniversaria enim ministerii tui sacri memoria iam appropinquat sane
pulcherrima honorisque plena: sacerdotii ipsius tui quinquagesimus nempe dies
natalis. Cum vero non una sola sed plures ecclesiales in Mexico communitates
feliciter iam expertae sint sacerdotales tuas virtutes, ingenii dotes et animi
laudes, idcirco nimirum cupimus Nos quoque cum iis omnibus has Nostras
coniungere et commiscere gratulantes voces.
Etenim non tantum Tampicensis Ecclesia te grato animo cognovit actuosum
presbyterum suumque ipsum deinde Auxiliarem Episcopum et Ordinarium priores
viginti quinque apostolatus tui annos, verum etiam Antequerensis archidioecesis
et Angelorum tandemque Mexicana te laudaverunt indefatigabilem Concilii Vaticani
Secundi exsecutorem singulis in vitae dioecesanae partibus.
Cum illis igitur universis non dubitamus Nos propalam dilaudare impigrum opus
tuum pro ecclesiasticis vocationibus sed et pro pastoralibus inceptis laicorum
fidelium. Superioribus autem hisce quindecim annis nihil prorsus omisisti quod
ad renovationem aedificationemque latissimae communitatis Mexicanae pertineat:
de consiliis paroecialibus loquimur et diaconatu permanenti, de minoribus
christianorum congregationibus ac pastorali industria sacramentorum, de laicorum
educatione et vocationum promotione.
Plurimae propterea causae Nobis ante oculos versantur cur tibi, Venerabilis
Frater Noster, iterum iterumque gratulemur tot annos, tot fructus sacerdotalis
atque episcopalis tui ministerii. Superest id dumtaxat ut divinum illum pastorum
bonorum custodem, Dominum Iesum Christum, precemur ut te tua custodiat in
praestabili statione, tua cuncta opera et coepta in posterum prosperet, tuum
animum laetificet meritaque complura remuneretur propter tam longum ac
frugiferum apostolatum cuius anniversaria memoria huius Octobris mensis vicesimo
quinto die commemorabitur, Nobis quasi adstantibus teque et gregem dilectissimum
tuum Apostolica Nostra Benedictione cumulantibus.
Ex Aedibus Vaticanis, Kalendis Octobribus anno MCMXCII, Pontificatus
Nostri decimo quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
|