Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS
PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione

Cum divino nutu, quingentos prorsus abhinc annos, Christophorus Columbus, diuturnam post navigationem, ad insulam quandam pervenit, nemo conicere potuit eum novum continentem repperisse. Providentissimus tamen Deus noster, “qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire” (1 Tim. 2, 4), invisibili manu duxit eum veluti instrumentum electum ut terrae illius indigenis viam praepararet ad Evangelii veritatem.

Ex tunc multi quidem divinum Magistrum et Redemptorem sunt secuti, uberrimos fructus pacis, concordiae, iustitiae, pietatis, caritatis laturi in fratres, amicos, sodales. Pulcherrimi tamen flores ac certissima signa navitatis peractae evangelizationis exstant filii et filiae illius terrae, quos Mater Ecclesia in beatorum vel sanctorum numerum adscripsit.

Eventum ergo tam iucundum praesertim cum omnibus Christifidelibus Americanae continentis volumus et Nos laetanti animo commemorare. Quia vero nautae “ex vetere mundo” primum insulam petiverunt, quam usque ad hodiernam diem Sancti Salvatoris appellamus, ibique etiam ut videtur, opus evangelizationis incoeperunt, opportunum ducimus in claram illam insulam peculiarem Nostram animadversionem intendere. Piis igitur desideriis ac postulationibus concedentes tum Venerabilis Fratris Laurentii A. Burke, Episcopi Nassaviensis, tum Primi Ministri Nationis Bahamensis, tum etiam omnium huius regionis Christifidelium, eligimus Te, Venerabilis Frater Noster, ad officium hoc complendum et partes Nostras ibidem convenienter sustinendas. Ideoque hisce datis Litteris Te renuntiamus Nostrum Missum Extraordinarium ad ritus faustissimos quingentesimae anniversariae memoriae evangelizationis peragendae in insula Sancti Salvatoris et in universa Natione Bahamensi, hoc ipso mense Octobri.

Tu ergo, Venerabilis Frater Noster, partes Nostras agens, omnibus ibi adstantibus Nostram significabis salutationem, Nostram in eos dilectionem, Nostram per spiritum praesentiam. Adhortaberis quoque episcopos et presbyteros universos, quorum officium est opus evangelizationis “perenne reddere, ut «sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1) et Regnum Dei ubique terrarum annuntietur et instauretur” (Ad Gentes, 1), ad urgendum magis magisque munus novae evangelizationis. Christifideles denique stimulabis ut fidei praedicatoribus constans fervidumque praebeant auxilium animumque docilem.

Pro certo scias Nos missionem Tuam precibus prosecuturos, fidentes munus Tuum cunctis illic praesentibus optime esse cessurum. Libenti animo ergo Benedictionem Nostram Apostolicam ex imo pectore Tibi impertimus, quam cum omnibus participabis qui sacris intererunt, cumque omnibus, qui impediti, sed interesse volentes, id non potuerint.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana