Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
 RADULFUM FRANCISCUM S.R.E.
CARDINALEM PRIMATESTA
ARCHIEPISCOPUM CORDUBENSEM
IN ARGENTINA

 

Sub quinquagesimum anniversarium diem, quo providenter es ad ordinem sacerdotalem evectus, Nos, qui ex occasione has ad Te litteras dandas censemus veluti Nostrae caritatis testes, magnopere iuvat et faustum Tibi, Venerabilis Frater Noster, eiusmodi eventum gratulari et gratum animum optimumque Nostrum de Te iudicium patefacere, frugifera praesertim pastorali actione inspecta, per quam videlicet tot annos bene de Ecclesia es meritus.

Quoniamque in mentem iam sollemne occurrit, quod propediem in tuo cathedrali templo ad honorem atque amplitudinem tuam pie celebrabitur, pro certo velimus apud Te tunc cogitatione praesentes Nos habeas, qui iam nunc vota facimus, ut proximo exspectati iubilaei die et coli a clero populoque tuo et diligi Te videas, utque, iusto affectus solacio, ceteris beneficiis novissimum annumerare valeas, quibus Deus, omnium bonorum auctor et distributor, opus tuum presbyterale et episcopale collustrare voluit. Etsi res singulae, quae gesseris, non hic sunt in memoriam redigendae, haud alienum tamen videtur actum iuventutis tempus breviter significare, quo primum Ecclesia Platensis, ubi Auxiliaris munus absolvisti, deinde Fororaphaeliensis, cuius Pastor fuisti, utilitatem e primordiis actionis tuae episcopalis percepit. Non enim dubitamus quin ambae, adhuc Tui memores, gavisurae sint de iubilaeo hoc tuo, concorditer cum Metropolitana Ecclesia ista Cordubensi, quam ipse viginti septem iam annos egregie gubernas. Ipsi Reipublicae Magistratus Te magni faciunt tuaque honori Tibi cedit auctoritas et existimatio, quae plurimum apud totum tuae Nationis clerum omnesque Christifideles valet. Praestat ministerium tuum in archidioecesi Cordubensi, quam sollicitudine et opera tua ita provectam esse constat, ut inter Argentinas Ecclesias solidior habeatur aptiusque ordinata, ubi videlicet frequentior clerus, frequentissimi Religiosi ac Religiosae suo funguntur munere, haud paucae sacrae videntur vocationes florere, bene instituti adsunt Christifideles laici in variis apostolatus regionibus operantes; quae tamen exempli gratia hic commemoramus, ceteris haud exceptis laude dignis, cum etiam constet istic haud ita pridem Te duce Synodum dioecesanam celebratam et ad felicem exitum adductam esse, ex qua qui in votis erant fructus edi iam coepti sunt. Teque cogitantes, Venerabilis Frater Noster, quem bene novimus iterum iterumque plurium annorum spatio Conferentiae Episcopali Argentinae digne praefuisse, putamus Te perutilem dedisse operam isis in Episcopatu Fratribus et Pastoribus recte dirigendis etiam in imperatis Concilii Vaticani II faciendis necnon in fidelitate erga Apostolicam Sedem inconcussa iugiter servanda.

Te deinde, qui divino quidem consilio in sacrum S.R.E. Cardinalium Collegium iam pridem es cooptatus, complectimur haud mutata Nostra in Te benevolentia, in aureo iubilaeo tuo Tecum laetamur Deumque imploramus, qui omnia scit, ut donis vel lectioribus nunc et in posterum Te locupletare dignetur.

Quod reliquum est, omina Nostra et gratulationes confirmamus Apostolica Benedictione Tibi, Venerabilis Frater Noster, peramanter impertita, quam et ad cunctos pertinere volumus, qui gaudiorum tam fulgidi tui anniversarii diei participes erunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana