The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO,
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

Sollemne Christi mandatum Ecclesia ab Apostolis recepit ut salutarem veritatem usque ad ultimum terrae terminum portaret.  Iesu Christi Pastoris ac Magistri discipuli ad exsequendum eiusmodi missionale opus dilectam Tonganam terram saeculo superiore ineunte attigerunt atque, altero die mensis Iulii anno mdcccxlii, in insula vulgo “Pagaimotu” appellata primum sacris litaverunt.

Quapropter Venerabilis Frater Patelisio Punou-Ki-Hihifo Finau, Episcopus Tonganus, una cum sacerdotibus fidelibusque sibi concreditis, praeclaram sane occasionem nactus, centesimum et quinquagesimum expletum annum ab institutione suae ecclesialis communitatis celebrandum sibi proposuit. Itaque, sicut accepimus, octavo die proximi mensis Decembris, ad magni momenti eventum commemorandum, sollemnis agetur ritus, atque sacrae aedis Conceptioni Immaculatae Beatae Mariae Virginis dicatae, consecratio fiet.

Hac de causa Tonganus Sacrorum Antistes poposcit, ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro ritibus praeesset celebritatibusque tanto eventui convenientibus.

Ad te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui scite ac naviter praees Congregationi cuius est “dirigere et coordinare ubique terrarum ipsum opus gentium evangelizationis et cooperationem missionariam”.  Nostram admovimus cogitationem et animum. Idcirco his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te designamus eligimus renuntiamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis tibi factis, ut sacris Tongae in regno celebritatibus praesis nomine Nostro utque, pastoralibus sensibus Nostris clero ac populo humaniter renuntiatis, communem exspectationem plane expleas. Nostram significabis salutationem, Nostram erga Ecclesiam illam dilectionem, Nostramque per spiritum praesentiam. Confidimus sane fideles istius communitatis, renovato animo, spiritum vere catholicum in seipsis foturos omnesque vires suas in opus evangelizationis impensuros.

Ceterum munus tuum, Venerabilis Frater Noster, magni sane ponderis, considerantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi, universoque istius Tonganae communitatis ecclesialis clero ac populo, quem dilectissimum habemus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top