The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
IOACHIMUM S.R.E.
CARDINALEM MEISNER
ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioachimo S.R.E. Cardinali Meisner
Archiepiscopo Coloniensi  

Claram omnino se exhibet Pragensis urbs, quae saeculorum decursu tot collustrata artis monumentis amplis est cumulata honoribus. Ibidem quoque complures exstiterunt pietatis testificationes et religionis documenta. Cumprimis autem Ioannes de Nepomuk inter praestantes fidei assertores annumeratur, qui translaticiis bonisque consuetudinibus plane eruditus, in christiana disciplina semper perstitit neque ab ea, vitae suae minime parcens, unquam declinavit.

Exemplum hoc fulgens praebere volumus cum omnibus tum illius regionis incolis, qui in solido fundamento innitentes, repetentes pariter antiquiora, ulteriora eodem spiritu et animi firmitudine persequantur. Minime vero quae sint ibidem difficultates ignoramus, postquam novae condiciones rationesque sunt inductae.

Nec praeterire volumus Slovachiae cives, qui pariter nova conantur et feliciora efficere. Cunctos Nos cohortamur et confirmamus ut humaniorem progressum adipiscantur et prosperiorem animi salutem cultumque.

Has ideo propter rationes, libentes et laetantes resciimus convenienti cum sollemnitate VI saeculum iri celebratum, ex quo S. Ioannes de Nepomuk pro fide vitam firmiter impendit. Itaque ut commemoratio haec magnificentius peragatur, mittere statuimus praestantem virum qui partes Nostras tueatur Nostramque simul cohortationem significet.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus, qui perappositus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum ac sustinendum. Idcirco te Missum Extraordinarium renuntiamus ad dies illos celebrandos et agendos. Cunctis illius Sancti clara ostendes exempla et vitae mortisque celsitudinem, universis benevolentiam Nostram demonstrabis propensamque voluntatem, quae omnes complectatur, omnium aerumnas soletur omniumque erigat animum. Benedictionem demum Nostram Apostolicam deferri largiter velimus, quae sit supernorum donorum nuntia et optatum solacium.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Martii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top