The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
REVERENDUM PATREM
MARCELLUM VAN DE VEN
CANDIDI ET CANONICI
ORDINIS PRAEMONSTRATENSIS
ABBATEM GENERALEM

 

Reverendo admodum Patri
Marcello Van de Ven
Candidi et Canonici Ordinis
Praemonstratensis Abbati Generali

Perlongo in eorum sodalium religiosorum agmine, qui Europam Evangelii nuntio imbuerunt eiusque simul cultus humani patrimonium effecerunt, peculiarem prorsus obtinet locum Canonicorum Regularium Praemonstratensium Ordo. Nocte ipsa Christi Domini natalis anno millesimo centesimo vicesimo primo, in Praemonstrati solitudine, ortum Sanctus Norbertus antiqui ordinis canonici dedit novae communitati, cuius celeriter rami in Mediam usque Europam sunt deinceps propagati. Ipse Sanctus Norbertus, ingressus vestigiis decessoris nostri Pontificis Sancti Gregorii Septimi, suis addidit filiis apostolicum illum impulsum cuius etiam hodie Ecclesia omni in terrarum parte colligit uberes fructus.

Vester hoc ipso anno commemorat Ordo memoriam anniversariam octingentesimam et quinquagesimam conditi in Bohemia Praemonstratensis instituti initiumque simul eius Media in Europa evangelizandi operis. Haec iubilaris recordatio totum sane per Ordinem obibitur, at in abbatiis maxime Strahov, Teplá, Želiv, Nová Říše et Jasov, quarum nuperius sunt redintegratae communitates. Magna nos cum observantia quin et admiratione religiosos consalutamus sodales qui suam in Christum fidem nihil testificari dubitaverunt suamque erga Sedem Apostolicam fidelitatem in periculo saepius vitae versantes hos plus quadraginta quinque dispersionis ac vexationis annos. Haud vero frustra eorum fuerunt sacrificia, quoniam inde sunt novae exortae vocationes.

Impendente iam tertio millennio suam semper praestantiam retinet utilitatemque Sancti Norberti propositum. Vestrarum in Europa Media communitatum ad vitam revocatio coniuncte cum nova continentis totius orbisque ipsius evangelizatione evenit. Fervor ille novus quo vos incendimini reddit vicissim vos Christi resuscitati praecones Evangelii, Boni Nuntii illius quod fecundam prae se fert vitam libertatemque veram. Perinde ac Sanctus Conditor vester, novas vos vias aperite quibus hominum animos et mentes, mores et artes evangelica ingrediatur doctrina, quibus dominatione liberati populi Christum complectantur Redemptorem. Eodem hoc concitati studio pernecessaria renovationis elementa societati hominum praebete; memoriam Europae conscientiamque exsuscitate et partes similiter vestras in cultum exstruendum Amoris conferte.

Vobis quidem exoptamus universoque Praemonstratensi Ordini ut haec iubilaris commemoratio renovationis pulcherrimum tempus importet novique etiam frugiferi apostolatus principium. Quod quidem ut exoptato contingat, haurire debetis ex patrimonii spiritalis vestri divitiis, complendo in vita vestra Sancti Norberti charismaticum munus, vestram votis vestris corroborando fidelitatem. Antiqua vestra ac veneranda restaurantes coenobia, operam sedulo dabitis in primis ut restituatis precationis atque apostolatus communitates, quae plus octo saecula sedes fecunditatis luminisque fuerunt.

Professione sua religiosa, quae etiamnum vestra est, notionem suam ac optimae vitae speciem declararunt Sanctus Norbertus primique eius discipuli. Ad effectum scilicet deducere voluerunt “Evangelicam Institutionem” ipsam, simulque passim praedicare Evangelium bona huius mundi reicientes, quem ad modum apostolis praeceperat Dominus. Ordinis vestri finis ac propositum suam nunc quam maxime retinent necessitatem et excellentiam. Cunctas vires huc proferte vestras impavido illo animo quem Christus unus vobis addere potest. Suam saepius aetatis huius nostrae homines metam viamque amiserunt. Discrimen praeterea ipsum, in quod tradita vitae, pietatis ac fidei bona conciderunt, indefensa ea deserit ante novas provocationes, quibus celerrimi societatis progressus eadem obiciunt. Sermone igitur vestro vitaeque singularis et communis vestrae testificatione amorem Christi atque Ecclesiae hodiernis hominibus infundite.

Voluerunt vestri maiores, “Institutioni Apostolicae” ipsi tam fideles, unamquamque Praemonstratensem communitatem formam repraesentare pristinae illius Hierosolymitanae congregationis institutae circum apostolos et Iesu Matrem. Consiliorum professione evangelicorum vestroque stabilitatis voto ministerio devovemini apud aedem abbatialem vestram ut inibi sollemniter liturgia sancta persolvatur, ut inde universae lingua Ecclesiae ad Deum sursum ascendat, ut illuc suum circa Dominum Iesum christianus advocetur Populus. Utinam Abbatiae vestrae ac Prioratus, paroeciae quoque ac monialium etiam domus opus illud munusque continenter persequantur, quo in omnium hominum animis Nomen Dei plenius dilaudetur et facilius aequales nostri inter vos benevolum refugium, promptam serviendi voluntatem, studium semper reperiant apostolicum. Coenobia convertite vestra in domos precationis et fidei scholas cunctis bonae voluntatis patentes hominibus.

Cum conderet Praemonstrati communitatem, praestituit Sanctus Norbertus Sancti Augustini regulam, cuius prima praecepta propriam communitatum vestrarum efferunt indolem: “Primum propter quod in unum estis congregati ut unanimes habitetis in domo et sic vobis anima una et cor unum in Deum” (S. AUGUSTINI Regula, I, 2). Innititur Dei amori Augustiniana domus necnon Ipsum melius usque cognoscendi aviditati, unde melius possit amari. Cordis ea simplicitatem postulat mutuamque caritatem, fraternum adiumentum animorumque coniunctionem, dum unum illud necessarium inquiritur.

Eiusdem vero caritatis fons et finis apostolatus omnis exstat Eucharistia. Haec nimirum causa est quamobrem Sanctus Norbertus Eucharistiae celebrationem in media quaque communitate culmen esse voluerit universae conventualis vitae. Commemorat hoc nobis Praemonstratensis abbas Philippus a Bona Spe: “Ne autem (Ecclesia) huius itineris labore defatiscat, habet non mediocre munimentum, dum in thesauro suo corporis Christi salutare conservat sacramentum; quod dum intra se videtur conservare, ipsa potius ab eo conservatur” (Patrologia Latina, 203, 669).

Una denique cum Sancto Norberto, amantissimus qui Virginis Mariae fuit filius, renovationem communitatum vestrarum et Ordinis vestri vocationes, quin immo totum apostolatum vestrum et universam Ecclesiam Redemptoris creditote Matri. Prima enim suscepit Verbum Maria quod omni traderet orbi: vestras utinam communitates ardentes efficiat evangelizationis novae focos!

Consociantes hisce Nos sensibus adfectibusque nominatim in primis cum sodalibus Praemonstratensibus Mediae Europae suas peragentibus anniversarias multiplices memorias, confirmamus erga cunctum Ordinem Praemonstratensem Beatissimi Petri fiduciam amoremque Successoris ac singulis vestrum ex animo gratulantes elargimur Apostolicam Nostram Benedictionem.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Maii, anno MCMXCIII, festivo pariter die Sancti Norberti Translationis in abbatiam Strahov.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top