The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
NICOLAUM A IESU S.R.E.
CARDINALEM  L
ÓPEZ RODRÍGUEZ
ARCHIEPISCOPUM SANCTI DOMINICI

 

Venerabili Fratri Nostro
Nicolao a Iesu Cardinali S.R.E. López Rodríguez
Archiepiscopo Sancti Dominici  

Perspectum quidem habemus et exploratum in ipsa Ecclesia permagnum pondus eucharisticum cultum sibi vindicare, in quo profecto catholica doctrina et pastoralis industria maximam curam locare solent. Merito probeque igitur Ecclesiae traditio publice orbis terrarum aliqua in parte Ipsi Domino sub panis vinique speciebus recondito congruentem honorem tribuere consuevit, unde sacra salutarique ex synaxi, veluti ex vivido quodam fonte, salientem aquam copiose hauriant fideles.

Cupimus Nos hae translaticiae consuetudines et testificationes nostra quoque aetate ut continuentur et solidentur. Laetantes idcirco resciimus Congressum Eucharisticum Internationalem Hispali magna cum sollemnitate iri actum, ut christiana familia et fideles magis magisque caelesti alimonia sustentati spiritalem salutem plenius adipiscantur.

Quocirca, ut commemoratio haec magnificentius fructuosiusque peragatur, mittere quempiam virum eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam cohortationem et eucharisticam mentem demonstret. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, quippe qui occurras prorsus par ad officium hoc tuendum et commendabiliter complendum. Quapropter te Legatum Nostrum creamus ad hunc Congressum Eucharisticum Internationalem Hispali commemorandum. Ut res ipsa postulaverit, de studio in eucharisticum mysterium loqueris ipsamque vocem Nostram significabis, unde novum animum suscipiant christiani et ferventius ad caelestem convivium accedant.

Cunctis demum benevolentiam Nostram ostendes, quae omnes complectatur, omnium aerumnas soletur omnesque inibi cives laetificet. Benedictionem tandem Nostram Apostolicam universis simul commemorationis participibus deferre largiter velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et certum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Maii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top