The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDMUNDO CASIMIRO S.R.E.
CARDINALI SZOKA

 

Venerabili Fratri Nostro
Edmundo Casimiro S.R.E. Cardinali Szoka  

Exploratum quidem habemus et perspectum catholicam Ecclesiam congruentem aestimationem cultui et humanitati tribuere ac rebus ipsis ab hominibus fabrili opera confectis, quae in eorum utilitatem redundare solent. Merito probeque igitur ecclesialis traditio publice orbis terrarum aliqua in parte honorem praestare consuevit et observantiam insignibus quidem documentis, quae tum antiquitate praestant tum artificii dignitate.

Cupimus Nos hae translaticiae consuetudines et mens ista nostra quoque aetate ut continuentur et confirmentur. Idcirco libenter Internationali Expositioni obsecundamus, cuius titulus “Certamen conatusque ad novam progressus semitam” Coreana in Natione, nominatim in urbe quam Taejon vocant, quae convenienti cum gravitate a die vii mensis Augusti ad diem vii mensis Novembris agetur ut hodierna societas veluti ex praeteritis trahens exempla pleniorem iustioremque progressum adipiscatur.

Quocirca, ut commemoratio haec accommodatius peragatur, postulatis Conferentiae Episcoporum Coreanae Praesidis concedentes, mittere quempiam virum eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam cohortationem, mentem de hominum operum decore demonstret. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, quippe qui occurras prorsus par ad officium hoc tuendum et commendabiliter complendum. Quapropter te Missum Extraordinarium creamus ad hanc Expositionem Internationalem participandam. Ut res ipsa postulaverit, de humanae industriae aestimatione loqueris ipsamque vocem Nostram significabis, unde novum animum suscipiant cuncti ad meliora patranda, ut prosperior status quam amplissime ubicumque vigeat.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et in hominum versam maximam curam. Benedictionem tandem Nostram Apostolicam universis simul commemorationis participibus, deferas largiter velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et universalis renovationis certum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Iunii anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top