The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko

Centesimus iam praeteriit annus ex quo AccraŽnsis missio condita est ibidemque Evangelii nuntius inter gentes illas missionariorum sollerti sane opera coeptus est late diffundi, unde salutaris Christi virtus regionem illam attingeret et cunctis hominibus beneficia Salvatoris afferrentur.

Consentaneum esse igitur arbitramur eventum istum convenienter commemorari. Haec autem celebratio copiam dat et facultatem non modo huius rei memoriam revocandi, verum et animum ad vehementiorem firmioremque fidem, renovatis propositis, iterum concitandi.

Peropportune igitur ibidem, nominatim AccraŽnsi ipsa in urbe, mensis Augusti die XXII, sollemnis commemoratio agetur, ut pristina pietas et fervor repetantur, caeleste adiumentum imploretur, quo futuro de tempore uberiores fructus in agro illo Dominico fundantur.

Quapropter, ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolveretur, mittere quempiam virum decrevimus eximium, qui partes Nostras sustineret quique cohortationem similiter Nostram significaret et animum benignum. Ad te vero, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus quem ob ministeria tua peculiaria omnino parem idoneumque diiudicavimus ad officium hoc luculenter explendum. Itaque fraterna permoti affectione Missum Extraordinarium te renuntiamus ad celebrationem quam supra diximus.

Universis igitur participibus omnibusque fidelibus voluntatem Nostram secundam ostendes et in caelestem Matrem filialem inclinationem, Quae apostolicae operae opituletur. Omnibus tandem Benedictionem Nostram Apostolicam deferas velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntiatrix et spiritalis prosperitatis sincerum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Iulii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top