The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP.II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
MARIO S.R.E. CARDINALI REVOLLO BRAVO,
ARCHIEPISCOPO BOGOTENSI

 

De memoria minime dilabi arbitramur, Venerabilis Frater Noster, faustum diem illum, quo necessariis circumdatus et supernis beneficiis firmatus, etsi armorum strepitus totum orbem concutiebat, in celebrato Urbis templo Iesu inter ministros Christi relatus es, hoc unum tibi destinatum simul habens, Evangelii scilicet praecepta latius diffundere et salutaria eiusdem instituta proferre.

Ab eventu illo iam quinquaginta opinione citius abierunt anni, qui tamen uberes fructus recensent et meritorum copiam. Nam ager iste Dominicus in quem operam tuam contulisti ditiore segete vestitur. Bene enim sacerdotibus iuvantibus religiosisque viris ac mulieribus, quos colendos et instituendos optimo consilio curasti, Ecclesiam tuam laetanter conspicimus florere et prosperare eandemque quam plurimos homines attingere, illos praesertim qui non paucis difficultatibus premuntur variisque necessitatibus urgentur.

At officia tua, Venerabilis Frater Noster, ipsius Bogotensis Sedis fines praetergrediuntur, cum Romanae Curiae, inter Patres Cardinales adscriptus, sustineas efficaciter partes, unde manifestius appareat cum universali Ecclesia tua necessitudo et arta coniunctio.

Multa igitur exstant procurationis tuae argumenta et iudicia ministerii tui praeclara quae laudationes Nostras eliciant et meritum plausum. At quoniam locorum longinquitas Nobis non dat copiam tibi iubilarem hanc commemorationem itemque totam tuam presbyteralem operam coram gratulandi, his demandamus litteris sensus animi Nostri fraternos ad te deferendos, quos quidem cum tot festivis vocibus commiscere volumus, unde sollemnitas haec quodammodo ab omni Ecclesia collustretur et comprobetur.

In praesens demum adversa affici te valetudine scimus. Magno ideo cum fraterno affectu facile proximi tibi sumus et plurima prece benignissimum adimus Dominum ab Eoque obnixe deposcimus ut cumulate te ditet suis praesidiis, hac levet aegritudine, optatam sanitatem restituat, animi corporisque firmitudinem praestet, dum Benedictionem Nostram Apostolicam tibi imprimis, Venerabilis Frater Noster, solaminis velut signum, libentes volentesque elargimur, quae Auxiliares Episcopos complectatur, universos pariter cleros et fideles cunctos.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Septembris anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top