 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNITUS GRATULATORIUS DATUS EUGŹNIO
S.R.E. CARDINALI DE ARAŚJO SALES, ARCHIEPISCOPO SANCTI SEBASTIANI
FLUMINIS IANUARII
Fructuosissimum illud ac multiplex tuum sacerdotium, Venerabilis Frater
Noster, quod tot iam annos tot in ecclesialibus Brasiliae locis exercuisti
secundum episcopalem etiam ipsius plenitudinem, attinget novam mox honorificam
metam novumque tibimet decorem inter praestantes Ecclesiae Patres adiunget.
Quinquagesimus enim annus feliciter fausteque vicesimo primo mensis Novembris
die exibit, ex quo tempore filius dilecti populi tunc Natalensis divinitus tu
vocatus ordinem presbyteratus suscepisti, atque clarum omnino iniisti ibidem
ministerii curriculum, quod nemo sane nescit quantum utilitatis spiritalis et
quantum firmitatis toti Ecclesiae Brasilianae passim hos quinquaginta continuos
annos adtulerit.
Te probe novimus, Venerabilis Frater Noster, ac tuam erga Petri Successorem
perspeximus pridem fidelitatem necnon in hanc Apostolicam Sedem studium.
Permagna cum animi iucunditate et consolatione recordamur de crebris nostris
congressionibus hic tuaque in patria, de collocutionibus communibusque
celebrationibus. Eosdem omnes de te sensus et adfectus, singulari hac praehabita
Nobis opportunitate, in te renovamus, dum vehementer apostolatus tui
diuturnitatem tibi gratulamur precamurque simul suavem humilem memorabilem aurei
huius tui iubilaei commemorationem.
Cum illis ergo communitatibus catholicis libenter consociamus gratulantes has
voces Nostras, quae sacerdotalis animi tui expertae sunt virtutes, consiliorum
prudentium tuorum laudes, operis adsidui proprietates: Natalensis et Sancti
Salvatoris et ipsius Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii. Ibi namque pia tua ac
devota gregum curatio effulsit; ibi eluxit humilis voluntas hominibus serviendi
pro Christo; ibi tot inceptorum salutarium merita eminuerunt. Quae omnia
gratulatio Nostra cum aliorum benevolentiae documentis coniuncta, complectitur
et extollit. Illuc tandem spectat salutatio epistularis haec fraterna, quam tibi
hodie amantissime profecto inscribimus.
Quem ad modum coram antehac saepius fecimus, ita, licet procul, velut
praesentes te, Venerabilis Frater Noster, amplexamur ad sacerdotii tui
anniversarium diem, quem splendidum tibi atque universae Ecclesiae Sancti
Sebastiani Fluminis Ianuarii precantes ominamur. Adsit caelitus tibi semper Pastor Divinus tuis favens consiliis, operibus
adsistens tuis potenter.
Benedictio Apostolica Nostra esto posthac tibi lectissimorum omnipotentis Dei
donorum conciliatrix et pignus, quam hisce cum Litteris benevolentissimi ad te
deferimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus
Nostri decimo quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
|