|
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS
MISSUS
EDUARDUM FRANCISCUM S.R.E. CARDINALEM PIRONIO
Quattuor iam transierunt anni ex quo tibi, Venerabilis Frater Noster, alteras
litteras benevolas maxime inscripsimus, quibus tuam voluimus tecum laetitiam
communicare tuasque simul laudes praedicare studuimus ob similem memorabilemque
vitae tuae eventum. Sicut enim tunc multiplex placuit episcopale celebrare
ministerium tuum ad vicesimum quintum illius natalem, ita nunc profecto
universam decet industriam illustrare sacram tuam, cum singulari mox quidem ex
Dei beneficio quinquagesimum ipsius sacerdotii tui annum sis felicissime
commemoraturus.
Quem ad modum illo tempore recensere iuvit singula munera tua tam in patria
quam in Romana Curia diligentissime peracta ac numerare merita interim cuncta,
quae gravissimis tibi in Ecclesiae officiis cumulaveras, sic his praecipue
diebus gratulationem Nostram laetationemque de te augescere sentimus sensusque
aestimationis redintegrare et iterum tibi testificari cupimus, adeo optabili
Nobis adlata opportunitate.
Quamvis saepius per hos quindecim pontificatus Nostri annos confirmare tibi
multis modis potuerimus quanti cotidiana tua pro Christo et Ecclesia opera
iudicemus sedula fructuosa provida variis in magni momenti Sedis Apostolicae
consiliis, hoc tamen tempore faustissimo peculiarem tibi nolumus adfectuum
Nostrorum significationem praeterire, quibus omnem tuam complectimur
sacerdotalem operam pro Mercedensi communitate ac seminario Bonaërensi, pro
Archidioecesi Platensi deindeque pro dioecesibus Avellanediensi et Maris
Platensis, pro universali Christi Vicarii ministerio, primum annos plures in
Congregatione pro Religiosis, in praesenti vero apud Consilium pro Laicis ubi
inter alia sollerter etiam sciteque diem internationalem de Iuventute nuper
ordinavisti. At dignissima nimirum commemoratione laudativa esse arbitramur
diuturnam tuam navitatem veluti Secretarii ipsius Praesidis Consilii Episcopalis
Americae Latinae.
Easdem ubique, Venerabilis Frater Noster, sacerdotales commonstravisti
virtutes eundemque apostolatus ardorem vere presbyteralem. Memoriam igitur
iucundissimam celeberrimi illius loci, ubi et sacerdos prius creatus dein et
episcopus es ordinatus, scilicet Basilicae aedis Dominae Nostrae Luianensis,
tecum hoc tempore pientissimo animo colemus: inde enim tot in te ac per te sunt
ortae divinitus gratiae salutares. Tui nominatim meminerimus non solum ipso
presbyteratus tui anniversario die quinto mensis Decembris, verum in omni etiam
iubilari, quam habueris, concelebratione sacerdotalis tuae ordinationis.
Has velimus interea voces Nostras sententiasque ex animo depromptas ipse
suscipias gratulantium sensuum plenissimas. Cum salutatione autem hac Nostra
Apostolicam Benedictionem pariter accipies de Nostris quasi praesentibus
manibus, quae posthac tibi adsit ubique caelestium donorum conciliatrix
Nostraeque in te benevolentiae nuntiatrix fidelis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Octobris, anno Domini MCMXCIII,
Pontificatus Nostri decimo sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
|