 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA IOSEPHO ALÍ S.R.E.
CARDINALI LEBRÚN
MORATINOS ARCHIEPISCOPO CARACENSI
Venerabili Fratri Nostro Iosepho Alí S.R.E. Cardinali Lebrún Moratinos
Archiepiscopo Caracensi
Proximi mensis decembris die undevicesimo sollemni celebratione commemorabis,
Venerabilis Frater Noster, sacerdotalis ordinationis Tuae quinquagesimum diem
natalem; laetitiam, qua ipse, clerus, populus catholicus Caracensis afficiemini,
Nos per hanc Epistulam communicare cupimus simulque Tibi tot annos apostolicae
sollertiae et operae vehementer gratulari. Anni enim illi fuerunt ita fecundi,
ut aegre eorum fructuum memoria repetatur. Nec aliter esse potuit. Firmiter
namque fundamento nisus christianarum, presbyteralium episcopaliumque virtutum,
humanis quoque facultatibus praeditus insignibus continenter animum ad munus
Tuum exsequendum intendisti, adeo pastorali conscientia impulsus, ut Domini
operarius evaseris impigerrimus, numquam egregie factis contentus, sed semper
nova persequens. Idcirco, ubicumque sacrum explevisti ministerium, omnes Te
admirati sunt Pastorem Christi imaginem exprimentem, fidelium boni
studiosissimum, quoad animas, quoad corpora, ipsis difficultatibus regiminis tum
dioecesium Maracayensis et Valentinae in Venetiola, tum amplissimae
archidioecesis Caracensis, quam in praesens regis maiorem. Hinc quaedam incepta
magni momenti ad vitam christianam et socialem fovendam peropportuna: Vicariatus
pro Iuribus Humanis, crebri apud Auctoritates legitimas interventus et apud
instrumenta communicationis; hinc Caritatis dioecesanae conatus, quae magnopere
curat ut pauperiores in aliquo opere sint; hinc Missio Permanens ad novam
evangelizationem efficiendam; hinc impulsio ad Secretariatum Actionis pastoralis
familiaris, qui firmis animosisque pressibus fecit ut quaedam scripta legis
abolerentur humanae vitae insidias molientia; hinc Ecclesiae apertio apud
Studiorum Universitatem Catholicam Caracensem et institutio Centri
Pervestigationum Historicarum Ecclesiae in Venetiola; denique auxilii spiritalis
praebitio per curionum munera non solum in Studiorum Universitate Catholica,
verum etiam in Publica. Sed ex iis, quae hic breviter diximus, Venerabilis
Frater Noster, ille clarissime patet, qui in omni christiano, sed paesertim in
omni sacerdote, omnium rerum maximus est: Dei et eius Ecclesiae altissimus amor. Hunc in Te potissimum admiramur; hunc ante omnia adhortamur ut colas, tamquam
vitae sacerdotalis divitiarum praecipuum fontem. In hoc amore coniuncti Te
Domino commendamus, ut diu Te servet, large remuneretur, Tibique Apostolicam
impertimur Benedictionem, benevolentiae Nostrae sincerum testimonium, quam
optamus cum omnibus adiutoribus Tuis cumque archidioecesis Caracensis
Christifidelibus communices.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Novembris, anno MCMXCIII, Pontificatus
Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
|