The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
BERNARDINUM S.R.E. CARDINALI GANTIN

 

Venerabili Fratri Nostro
Bernardino S.R.E. Cardinali Gantin
 

Nemo profecto non scit praegrandi pietate aeque ac Nos catholicam Ecclesiam teneri erga Virginem Mariam. Nam in orbe terrarum exstare videmus complures Eidem sacratas aedes, quas saeculorum decursu fidelis populus exstruxit, pium animum in Deiparam et studium singulare demonstraturus. Hic autem mos, omni ex parte dilaudandus, postquam Evangelii nuntius in Americam Latinam est inductus, mox invaluit et feliciter crevit.

Cupimus Nos hae translaticiae consuetudines et mens nostra quoque aetate ut continuentur et confirmentur. Idcirco libentes et volentes Venerabilis Fratris Nostri Agneli Rossi expostulationi obsecundare cupimus, qui sanctuarium Campinensi in Archidioecesi, Dominae Nostrae de Guadalupe dicandum, condendum sapienti iudicio curavit, unde circum religio pietasque praesidiis caelestis Matris munirentur et efficaciter iuvarentur.

Quocirca, ut dicatio haec, die xii mensis decembris eventura, accommodatius et convenientius peragatur, mittere quempiam virum eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, quippe qui occurras prorsus par acceptusque ad officium hoc tuendum et congruenter explendum. Quapropter te Missum Extraordinarium constituimus, ut, cum sanctuarium quod memoravimus sollemniter sacrabitur, insigni Cardinalium Brasiliensium quoque stante corona, prout res ipsa postulaverit, de caelesti Patrona loquaris ipsamque vocem Nostram significes, unde novum animum suscipiant cuncti ad meliora patranda et ad marialem cultum amplissime quoquoversus proferendum.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis, dum preces pariter fundimus ut Virgo Maria evangelizationis totius Americae Latinae veluti sidus quoddam sit et Christi praeconii proferendi pariter concitet studium, Campinensi praesertim in communitate. Salutationem tandem fraternam cunctis Eminentissimis Purpuratis Praesulibusque et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus deferas largiter velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et certum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Novembris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top