The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
LAURIANO S.R.E. CARDINALI RUGAMBWA
ARCHIEPISCOPO OLIM DARESSALAAMENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Lauriano S.R.E. Cardinali Rugambwa
Archiepiscopo olim Daressalaamensi
 

Te, Venerabilis Frater Noster, summe dilexerunt Pontifices Romani Nostri Decessores et Nosmet Ipsi inter eos tuas virtutes animi, ingenii dotes, laudes operum non solum plurimi aestimavimus sed saepissime tum in Ecclesiae Tanzaniensis commoditatem tum totius iam Dei populi in utilitatem advocavimus. Magnopere laetantur fratres Presbyteri ac Christifideles patriae tuae tua ipsius de dignitate veneranda inter eminentes Ecclesiae Pastores, de partibus a te adhuc laudabiliter impletis in tam longo historiae ecclesialis intervallo et in tantis rerum salutaribus quidem commutationibus.

Sic plane sentimus Nos maxime tempore, quo terrestris vitae fragilitatem patimur exilitatemque. Tanta erga te movemur benevolentiae caritatisque magnitudine, cogitantes nempe iam tecum aureum sacerdotii tui iubilaeum. Quinquaginta enim mox abierunt anni, ex quo tempore filius tu missionis quondam stationis Rutabensis factus in aeternum sacerdotii Christi particeps es atque consors illius fructuosi apostolatus cuius nemo non merita ac monumenta cognovit.

Gratulationem igitur hanc Nostram fervidissimam tuas cupimus in manus quasi praesentes istic tradere, ut tuo anniversario die tibi Nos adsistere sentias vereque scias cum tot aliis plane consentire de longi huius curriculi tui praestantia. Singularem namque in modum impendisti iuvenilem tuam sacerdotis industriam in Africae terrae evangelizationem, cleri indigenae institutionem, iuventutis pastoralem curationem. Neque illo ex tempore cessavisti inter maxime venerabiles communitatis ecclesialis eminere Principes missionali tuo fervore, sapientissimis consiliis et inceptis, Concilii Vaticani Secundi studiosa exsecutione observationeque.

Nihil opus Nos est operis tui repetere laudationes, cum anno elapso palam tibi fecerimus de te tuoque de ministerio indefatigabili. Hac solum oblata opportunitate totius Ecclesiae Matris aestimationem ad te deferimus, dum precando suppliciter exoptamus ut plurimum solacii tui presbyteratus memoria festiva adferat divinique Pastoris remunerationem veluti praenuntiet. Det Deus ut iam hisce in terris praemia illa percipias quae deinceps sint aeterna. Tecum certissime coniungimur, Venerabilis Frater Noster, hac in vitae tuae peculiari laetitia. Apostolicam Nostram Benedictionem tibi pariter impertimur sensuum horum Nostrorum testem omnisque superni favoris posthac auspicem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Novembris, anno MCMXCIII Pontificatus Nostri sexto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top