EPISTULA DATA
AUGUSTINO
S.R.E. CARDINALI CASAROLI
Venerabili Fratri Nostro
Augustino S.R.E. Cardinali Casaroli
Patroni inlustris Europae appropinquans iam festus dies Sancti Benedicti
Nursini non tantum renovatam quotannis excitat doctrinarum eius investigationem
ac meritorum singularium aestimationem pro christiano cultu totius continentis,
quin immo et orbis universi, sed mentium etiam attentiorum cogitationes ad illum
convertit locum praeclarum, ubi tot saecula situs excolitur invisiturque:
coenobium dicimus Montis Casinatis, quod tanta Nos ipsi totiens religionis
adfectione adiimus tantoque veluti pietatis sensu tetigimus.
Quem ad modum vero nuperius contremiscente animo cum tot per orbem
Christifidelibus bonaeque voluntatis hominibus repetivimus cladem bellicam illam,
qua quinquaginta abhinc annos idem aedificium erat ferme penitus solo aequatum,
sic hoc anno mox licebit horrificos illos adfectus plenam transferre in
laetitiam et consolationem, cum ab incohata monasterii redintegratione idem
quinquagesimus honorabitur annus. Undique scilicet concurrent refugium ad illud
sacellumque pacis et vivens quoddam spei perennis monimentum, ut convenienter
pacem tam acerbe confirmatam celebrent, ut Benedictinam familiam quoquoversus
inde per terras disseminatam illustrent, ut eandem studiorum et apostolatus
sedem refectam prorsus et ornatam, ideo luminis occidentalis orbis caput ac
fontem consalutent.
Inter tot nationum legatos, ecclesiarum pastores, populorum principes Nos
quoque tamquam praesentes inambulabimus, memores mortuorum ibidem complurium pro
hominum salute, memores vivorum Ecclesiae membrorum illuc respicientium, memores
personae ipsius praestantis Sancti Benedicti necnon immortalis magisterii eius.
Quo magis autem et certius spiritalis Nostra illic persentiatur praesentia ac
studium simul perspiciatur sollemnium anniversariorum, pro Nobis ipsemet,
Venerabilis Frater Noster, non modo adstabis sed multiplici modo Nostras partes
gestabis.
His igitur Litteris Nostris perlibentes Missum Nostrum Extraordinarium
creamus destinamusque ad Casinatem venturam sollemnitatem renovati coenobii, qui
Nostra nominatim auctoritate sacris opereris, qui rituum participes singillatim
Nostra salutatione venereris, qui arduum ad pacis universalis opus persequendum
omnes cohorteris necnon ad christianae humanitatis principia inde adhuc
splendescentia efficaciter inter populos implenda, qui denique Apostolica Nostra
Benedictione tum communitatem Benedictinam in primis tum opifices Evangelii
Christi christianaeque societatis auctores consoleris. Sic profecto fructuosius
quam alias nomen Sancti Benedicti percoletur et ipsius coenobii phari instar
decus novi agnoscetur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Martii, anno MCMXCIV, Pontificatus
Nostri decimo sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana