The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI S.R.E. CARDINALI MARGEOT,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD NOVAE CALEDONIAE PRISTINAE
EVANGELIZATIONIS COMMEMORATIONEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S.R.E. Cardinali Margeot

Quam universalem Ecclesiam heri etiam, Dominico videlicet die Palmarum et Passionis Domini, adstantibus hic totius orbis adulescentibus, missionariam in primis designavimus atque missionalibus semper studiis virtutibusque splendidam praedicavimus, eandem placet Nobis passim videre atque extollere per terras operantem in Iesu Redemptoris vinea et missionarium opus multiplex diligentissime curantem.

Sic nimirum cogitamus maxima cum animi consolatione ac laudamus plurima cum gratulatione catholicam communitatem Novae Caledoniae, cuius appropinquare novimus memorabilem omnino vitae et operae apostolicae eventum: centesimum nempe quinquagesimum annum expletum, ex quo tempore evangelium Christi eadem in loca salutariter sit providenterque adlatum. Neque unam illam dumtaxat recordationem ante Nostros et cunctae Ecclesiae oculos constituimus, sed longum interea intervallum adsidui apostolatus longumque salutiferorum inceptorum indicem, quibus constat christianum nomen totam per eandem regionem firmiter esse feliciterque in animis hominum et moribus, in singulis oppidis, infixum.

Nec vero magis idoneum diem gaudemus Nos electum esse pluribusque rationibus opportunum ad hanc primam commemorandam Novae Caledoniae evangelizationem quam proximam Pentecostes Sollemnitatem, vicesimum alterum diem mensis Maii hoc anno. Haud enim minus valide et efficaciter Spiritus Sanctus illic evangelizandi navitatem adflando incitavit quam tot superiora per saecula alibi sustinuerat gentium ac populorum evangelizationes. Cum ergo eiusdem Sancti Spiritus adventum tunc inter apostolos perpetuumque nunc in Ecclesia impulsum hic Romae celebrabimus, mente quidem paterna et alacritate cum missionali coniungemur cum Venerabili Fratre MichaŽle Maria Bernardo Calvet, Archiepiscopo Numeano eiusque universis adiutoribus presbyteris ac religiosis necnon fidelibus dilectissimis ipsis merito sane fidei suae primordia fausta honorantibus.

Quo tamen participata haec Nostra gratulatio de praeterito opere, laetatio de hoc memorando vitae ecclesialis eventu, cohortatio quoque de postera evangelizationis industria clarius luculentius emineat inter sacra ibidem sollemnia Fratresque in Episcopatu honorabiles, te, Venerabilis Frater Noster, libentissimi harum Litterarum virtute Missum Extraordinarium Nostrum destinamus ad Novae Caledoniae pristinae evangelizationis commemorationem proximo Pentecostes die. Pro Nobis scilicet adsistes, quin immo et praeeris liturgicis sacris, sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis eventus illius momentum atque opportunitates renovandi missionalis fervoris, benevolentiam pariter Nostram testaberis erga florentem omnem illam ecclesialem communitatem, dum ex Nostra voluntate sollemnium participes Apostolica Nostra recreabis Benedictione perennis deinceps Omnipotentis Dei pignus, favoris, solacii, roboris in evangelii Domini Iesu percurrendis laete prospereque viis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Martii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri decimo sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top