The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI RATZINGER,
CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI PRAEFECTO
 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Ratzinger
Congregationis pro Doctrina Fidei Praefecto

Permagnam consuevit Ecclesia persolvere aestimationem Sanctis cunctis iisque potissimum qui operibus apostolicis animose impigreque adsiderunt, quique fidelium communitatum veluti conditores exstiterunt. Inter sane hos est annumerandus procul dubio Sanctus Volfgangus, ex cuius obitu iam mille anni transiisse perhibentur. Optima sane disciplina is exornatus, “ peritissimus poematum compositor ” fertur et compluriun monasteriorum conditor. Claram porro Sedem suscepit Ratisbonensem, cuius veluti sidus fuit et columen quamque sua industria ita collustravit ut inter Germaniae maximos Episcopos referretur.

Magna igitur animi affectione movemur, cum sciamus huius caelitis pium obitum in Ratisbonensi dioecesi convenienter iri celebratum, die potissimum iii mensis proximi Iulii, unde pristina illa claritatis exempla et monumenta virtutis revocentur atque pietas fidesque iterum confirmentur et efficaciter producantur.

Idcirco libentes volentesque postulatis occurrere volumus Venerabilis Fratris Manfredi Müller, Ratisbonensis sacrorum Antistitis, qui ut magnificentius eventus ille agatur a Nobis petiit ut eminentem virum mitteremus. At te autem, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus, quem parem dignumque diiudicamus ad ministerium hoc complendum, simul ob praestantiam tuam, simul ob originem ortumve et cum illa urbe peculiarem necessitudinem. Itaque magnam aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium ad illam sollemnitatem agendam renuntiamus et constituimus.

Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus secundam Nostram voluntatem ac benevolentiam ostendes, quibus totam Ratisbonensem urbem complectimur et loca innumera ubi Sanctus operatus est ille. Ipsius demum in omnes devocamus patrocinium, qui caelestibus beneficiis eosdem iuvare dignetur, ut inibi fideles sine cunctatione vel tarditate in eadem atque ipse incurrant vestigia. Benedictionem demum Nostram Apostolicam impertias velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia, animorum renovationis incitamentum, futuri aevi felix praemonitum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno Domini MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top