EPISTULA DATA
NICOLÁS S.R.E.
CARDINALI DE JESÚS LÓPEZ RODRÍGUEZ
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD SEXTUM CONGRESSUM
NATIONALEM MARIANUM
Venerabili Fratri Nostro
Nicolao De Iesu S.R.E.
Cardinali López Rodríguez
Omnes profecto sat sciunt magna pietate aeque ac Nos catholicam Ecclesiam
teneri erga Virginem Mariam. Nam in orbe terrarum exstare videmus complures
Eidem sacratas aedes innumeraque signa, quae saeculorum decursu fidelis populus
procuravit, pium animum in Deiparam et studium singulare demonstraturus. Hic
autem mos, omni ex parte dilaudandus, postquam Evangelii nuntius in Americam
Latinam est inductus, in Aequatorianam nominatim gentem, mox invaluit et
feliciter crevit.
Cupimus Nos hae translaticiae consuetudines et mens Nostra
quoque aetate ut continuentur et confirmentur. Idcirco libentes et volentes
Venerabilis Fratris Iosephi Marii Ruiz Navas ceterorumque Aequatorianorum
Episcoporum expostulationi obsecundare cupimus, qui Extraordinarium Missum
poposcerunt ut VI Congressui Nationali Mariano interesset Loiae diebus XX–XXV
mensis Augusti eventuro.
Quocirca, ut celebratio haec accommodatius et
convenientius peragatur, mittere quempiam virum eminentem statuimus, qui partes
Nostras sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Ad te autem,
Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, quippe qui,
cum Consilio Episcopali Latino Americano praesideas, occurras prorsus par
acceptusque ad officium hoc tuendum et congruenter explendum. Quapropter te
Missum Extraordinarium constituimus, ut, frequenti pientissimoque obveniente
illo congressu, de caelesti Patrona loquaris, ipsam vocem Nostram significes
Nostramque illorum locorum iucundam recordationem, unde novum animum suscipiant
cuncti ad meliora patranda et ad marialem cultum amplissime quoquoversus
proferendum.
Palam demum benevolentiam Nostram declarabis, dum preces pariter
fundimus ut Virgo Maria totius huius Nationis veluti sidus quoddam sit et
Christi praeconii proferendi pariter concitet studium. Salutationem tandem
fervidam cunctis porrigas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul
huius eventus participibus deferas largiter velimus, quae sit divinarum
gratiarum nuntia et felicioris aevi certum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMXCIIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana