The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO,
ELECTO
MISSO EXTRAORDINARIO
AD CENTESIMUM QUINQUAGESIMUM ANNUM
AB INCHOATA CHRISTIANA EVANGELIZATIONE
INSULARUM FISIENSIUM COMMEMORANDUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko

Circumspicientes Nos singulari quidem cum animi pastoralis Nostri iucunditate memorabiles Populi Dei per terras eventus apud diversas communitates ecclesiales, facere non possumus quin certo quodam modo unicuique eorum Ipsi interesse cupiamus ac veluti praesentes cum Fratribus ibidem Episcopis, presbyteris sociis, adiutoribus religiosis in vinea et christifidelibus ipsis communiter sanctam participare laetitiam.

Talem iam nunc intellegimus memoriam Insulas Fisienses magnopere exhilarare, quandoquidem universa illic Archidioecesis Suvana commemoret centesimum quinquagesimum annum completum ab incohata loci populique sui christiana evangelizatione. Quoniam vero omne fere ministerium Nostrum, uti totius Ecclesiae pastoris, eo tendere volumus ut nova passim suscipiatur penitusque perficiatur hominum evangelizatio Christique nomen altius in animis insidat, plurimum prodesse arbitramur huius generis commemorationes quibus videlicet, dum veteris temporis renovatur conscientia ac progressus rerum interea ponderatur, novus addatur operibus coeptisque evangelizandi per orbem apostolicus ardor.

Hoc itaque anno sollemnitas ipsa Mariae Sanctissimae in Caelum assumptae quasi quandam coronam et cumulum ritibus celebrationibusque missionarii huius eventus imponet, qui praeclaro innotuit ubique titulo: “ Evangelizatio: ipse me misit ”. Mentis nimirum Nostrae cogitationes, hortationes, precationes illo tempore ad Fisienses spectabunt Insulas, Venerabilem Fratrem Petrum Mataca respicient, singulis cum liturgicis civilibusque sollemnibus conspirabunt. Ne vero ullum desideretur a Nobis signum huius favoris Nostri et gaudii communis, tu ipse, Venerabilis Frater Noster, hisce Litteris palam ad id destinatus grave munus adstabis tamquam Missus Extraordinarius Noster ad anniversariam honestandam recordationem, conditae Ecclesiae Catholicae Fisiensibus in Insulis centum et quinquaginta abhinc annos.

Die beatissimo illo decimo quinto mensis Augusti Nostra voce adsistentes et participes omnes appellabis, Nostram ad sententiam cohortaberis ut necessarium evangelizationis opus duplicatis viribus ulterius persequantur, Nostra gratulatione paterna cunctum Catholicum Populum recreabis atque Benedictione simul Apostolica in laudabili vitae actionisque Catholicae itinere missionali confirmabis. Fidenter omnino legationem fructuosam hanc tibi committentes, benevolentiam Nostram erga te omnem testati de partibus tuis pro Nobis inter Fisiensem communitatem efficienter peractis, gratias ex animo habemus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMXCIIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top