EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
OCTAVAE SOLLEMNIS COMMEMORATIONIS
A CARNUTENSI RESTITUTO
CATHEDRALI TEMPLO
Venerabili fratri nostro
Paulo S.R.E. Cardinali Poupard
Praeclara profecto monumenta et innumera quidem ubique terrarum extare
servarique omnes sat sciunt, quae christiana dempta religione fideliumque
pietate minime intellegantur. Id vero genus inter praestantes testificationes
sacra recensetur Carnutensis aedes, quae una inter huiusmodi Mediae Aetatis
artificia eminet singulariterque praefulget.
Cupimus Nos hae fidelis animi testificationes nostra aetate ut in bono lumine
locentur et congruenti aestimatione magnificentur, quo christiana mens,
superiore fere repetens, ulteriora studiosius similiter persequatur. Idcirco
libentes et volentes Venerabilis Fratris Iacobi Perrier, Episcopi Carnutensis,
occurrere rogatui cupimus, qui insignem a Nobis Missum poposcit ut octavae a
Carnutensi restituto Cathedrali templo interesset sollemni commemorationi.
Quocirca, ut celebratio haec accommodatius et convenientius peragatur,
mittere virum eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque
pariter benignam mentem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster,
cogitationem Nostram admovimus et animum, qui, ad eandem loquelam cum pertineas
et cultum cumque eruditione liberali antecellas, videris prorsus par acceptusque
ad officium hoc tuendum et congruenter explendum. Quapropter te Missum
Extraordinarium constituimus, ut, frequenti obveniente illo congressu et, mense
Septembri die XI, celebratione, ipsam vocem Nostram significes, unde penitus
pervestigato illius sacri aedificii sensu et momento, non modo cuncti illam
perlectam artem admirentur, verum et novum animum suscipiant ad operosam
huiuscemodi industriam excolendam.
Palam demum benevolentiam Nostram declarabis, dum preces pariter fundimus ut
Virgo Maria, cui templum hoc quondam pientissime est addictum, totius huius
Nationis veluti sidus quoddam sit et Christi praeconii firmandi pariter concitet
studium. Salutationem tandem fervidam omnibus porrigas et Benedictionem Nostram
Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque
auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et
renovationis aequum incitamentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Iulii, anno MCMXCIIII, Pontificatus
Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana