Venerabili Fratri Nostro
Lucae S.R.E. Cardinali Moreira Neves,
Archiepiscopo Sancti
Salvatoris in Brasilia,
Sub panis vinique specie latens Christi Sacrosanctum Corpus, ubique terrarum
congruenti sollemniaque ritu percolere consuevit Ecclesia. Ex hoc enim
sacramento veluti e salienti sacerrimoque fonte Domini scimus manare uberrima
beneficia et amplissima dona. Fideles autem ad aquam hanc salutiferam accedentes
supernarum rerum sitim restinguere queunt atque vivam lympham haurientes suam
operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere possunt.
Saluberrimo de consilio novimus Congressum Eucharisticum Nationis Argentinae,
nominatim in urbe Sancti Iacobi de Estero, a die xxxi mensis Augusti ad diem IV
mensis Septembris, futurum et LX simul Congressus Eucharistici Internationalis
Bonaeropolitani, Eugenio Cardinali Pacelli Legato adstante, anniversariam
memoriam merito revocatum iri. Maiores enim ibidem et qui pientissimi
exstiterunt Corporis et Sanguinis Christi mysterium sunt venerati aliisque idem
ferventi animo inculcarunt, cum primum christiana haec ad loca religio inducta
est.
Cupimus et Nos nostro quoque tempore pietatis hae testificationes ut
confirmentur et fides concitetur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni
homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant
fructus. Hoc namque convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora
patranda usque compellit.
Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et
magnificentius, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur
Nostramque simul mentem significet. Ad te autem Venerabilis Frater Noster,
cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus dignusque, visus es ad
ministerium hoc sustinendum et efficaciter explendum, cum industriam sollertem
tuam Ipsi et officia prope Nos aliquando laudabiliter explicata probe noverimus.
Ideo te Missum Extraordinarium constituimus ad Congressum Argentinae Nationis
Eucharisticum celebrandum.
Verba tandem Nostra transmittenda curabis et
cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus
benevolentiam Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro
nomine omnibus ad stantibus largiaris copiose velimus quae sit superni iuvaminis
nuntia trix et felicioris aevi pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis
Augusti, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana