EPISTULA DATA
ANTONIO S.R.E. CARDINALI RIBEIRO,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD QUINGENTESIMAS
ANNIVERSARIAS
FOEDERIS TORDESILLAS CELEBRATIONES
Venerabili Fratri Nostro
Antonio S.R.E. Cardinali Ribeiro,
Patriarchae Lisbonensi
Peculiari cum benevolentia intueri consuevimus potiores hominum eventus, maxime
eos qui respiciunt populos qui, antea variis de causis oppositi, post arduum
laborem, accurato interposito studio atque alacri adhibito animo, aequam adepti
sunt concordiam.
Nostrae idcirco cogitationes nunc vertuntur ad illas nationes,
Hispaniam dicimus et Lusitaniam, utpote quae exeunte saeculo XV dum Americanae
terrae innotescerent, maritimos confines insulasque finitimas et recognoscere et
circumscribere conatae sint.
Constat quidem utramque partem, hac intercedente
Sede Apostolica, litem uno consensu composuisse: Deus enim ad aequas solutiones
ferendas adduxit illarum nationum rectores. Sic nimirum tum Regnum Castellae tum
Regnum Lusitaniae, plurimis praehabitis colloquiis, tandem die VII mensis Iunii,
ante quingentos annos, in urbe Castellanae regionis, quae vulgo Tordesillas
appellatur, per conventionem sollemniter subscriptam, ad aptam illius diutini
iurgii solutionem pervenerunt.
Nunc sane perquam gratum est Nobis certiores
fieri praefatos populos commemorationem paraturos esse V saeculi a pacis foedere
signato. Sinceram igitur excipientes postulationem Venerabilis Fratris Eduardi
Rovida, Archiepiscopi titulo Tauromenitani et apud nationem Lusitanam Apostolici
Nuntii, qui Nobis optatum exhibuit Honorabilis Viri Marii Soares, Supremi
Moderatoris illius Reipublicae, ut tamquam praesentes haec sollemnia
participaremus, Te, Venerabilis Frater Noster, eligimus ut partes Nostras ibidem
convenienter sustineas.
Hisce ideo datis Litteris Te Missum Extraordinarium
renuntiamus ad quingentesimae anniversariae memoriae celebrationes, quae
Cetobrigae prope Olisiponem peragentur. Tu ergo, Venerabilis Frater Noster,
partes Nostras praestabis, omnibus ibi adstantibus Nostram salutationem ac
fausta omina significabis, Nostram in eos dilectionem Nostramque per spiritum
praesentiam; enixe eos adhortaberis ad cogitata pacis renovanda atque ad mutuum
adiumentum sese praestandum. Scias Nos Missionem Tuam precibus prosecuturos,
fiducia plenos munus Tuum optime esse cessurum.
Propensa denique voluntate
Benedictionem Nostram Apostolicam ex imo pectore Tibi impertimus, quam cum
omnibus hanc faustam celebrationem participantibus communicare volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Augusti, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri
sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana