The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROBERTO S.R.E. CARDINALI COFFY,
ARCHIEPISCOPO MASSILIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro,
Roberto S.R.E. Cardinali Coffy,
Archiepiscopo Massiliensi

Adpetente feliciter sacerdotalis ordinationis tuae aureo iubilaeo, quod die duodetricesimo mensis Octobris celebrabis, Nostrum esse duximus hunc magnum vitae tuae eventum quodam modo participare atque Tibi, Venerabilis Frater Noster, has litteras mittere: Nos enim iuvat Dei bonitatem una tecum elata voce magnificare dum sacerdotalem operam tuam tam diu tamque sedule exercitam recogitamus.

Sacerdotio auctus, mox animi ardorem pastoralemque diligentiam ostendisti variis muneribus fungens inter Christifideles ecclesialis communitatis Anneciensis. Diuturna sollertia tua pastoralis in fide christiana tradenda et confirmanda effecit ut, die XXIII mensis Aprilis anno MCMLXVII, ad sacerdotii plenitudinem evehereris atque Apostolorum Collegio asciscereris. Septem per annos dioecesim Vapincensem egregie gubernavisti, Evangelium praedicavisti, doctrinam de fide et moribus recte docuisti. Constitutus deinde Archiepiscopus Albiensis, oratione praedicatione omnibusque caritatis operibus curam egisti tuorum fidelium eosque ad operositatem apostolicam et missionalem es exhortatus. Nos autem tuam prae oculis habentes diligentiam peritiamque, anno MCMLXXXV te Archiepiscopum creavimus Massiliensis archidioecesis atque, sex post annis, inter Purpuratos Patres te collocavimus.

Tu, Venerabilis Frater Noster, recolens exemplum Boni Pastoris qui venit non ministrari sed ministrare, maternam Ecclesiae sollicitudinem exercuisti erga omnes, in pauperes potissimum et tenuiores. Doctrinam christianam proposuisti temporum necessitatibus congruam, difficultatibus quaestionibusque aetatis nostrae prae oculis habitis.

Etsi infirma valetudine affectus, magna fiducia fortique animo prosequeris ministerium tuum ad spiritale bonum christifidelium metropolitanae ecclesiae Massiliensis, eosque verbis et vitae exemplo edoces divina praecepta.

Quae omnia gratulamur Tibi vehementer, Venerabilis Frater Noster, atque Deo gratias agimus iustas; simul a Deo petimus humili prece, ut omnia fausta, laeta, sancta tribuat Tibi, praesertim vero corporis valetudinem, quod sane toto corde Tibi ominamur.

Signum autem certumque indicium dilectionis Nostrae erga Te sit Benedictio Nostra Apostolica, quam aequissimo animo Tibi impertimus, Episcopo coadiutori tuo, clero cunctoque populo Massiliensis communitatis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Septembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top