EPISTULA DATA
VERGILIO S.R.E. CARDINALI NOČ,
ARCHIPRESBYTERO PATRIARCHALIS
BASILICAE VATICANAE
Venerabili Fratri Nostro
Vergilio S.R.E. Cardinali Noč,
Archipresbytero
Patriarchalis Basilicae Vaticanae
Sollemni appropinquante die festo quo Tu, Venerabilis Frater Noster, ab inito
sacerdotio Tuo feliciter decem recoles lustra, mens Nostra laetabundo cantico
resonat: “Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit”. Magno quidem
gaudio hoc invitamentum accepimus Tecumque hodie Deum benedicimus atque
glorificamus, Eique grates referimus pro tot ac tantis donis quibus Ipse Tuum
ornare voluit sacerdotium.
Nos vero vitae Tuae curriculum iucundo animo
percurrimus inde ab exordiis Tui ministerii, atque laetanter perspicimus quae
operatus es non tantum in servitio Ecclesiae Papiensis et Conferentiae
Episcopalis Italiae, verum etiam in bonum huius Sedis Apostolicae nec non in
spirituale universae Ecclesiae emolumentum. Nolumus profecto singulos locupletis
curriculi Tui actus recensere; magna tamen delectatione Tuam industriam
apostolicam extollimus, quae nonnisi sapidus est fructus ex Tua humana ac
sacerdotali institutione profluens. Doctoris titulo insignitus, varias
tradidisti ecclesiasticas disciplinas; praecellenti Sacrae Liturgiae scientia
potissimum eminuisti, quae, ad postulata Concilii Vaticani II, neminem latet
quanti hac nostra aetate ponderis sit habita.
Pariter Nobis admirationi est opus
Tuum apostolatu liturgico praestitum; item praetermittere non patimur Liturgiae
provehendae conventus, quos sive pro aliquibus locis sive pro universa Ecclesia
sapienti parasti consilio. Praeconiis cumulamus etiam actuositatem quam posuisti
dum munus agebas secretarii Sedis Actioni Liturgicae promovendae, quam eodem
anno Italicus Episcoporum Coetus veluti Institutum Liturgicum Pastorale sibi
assumpsit. Anno MCMLXX Magister Caeremoniarum Pontificalium renuntiatus, statim
opus Liturgicae renovationis exsequendum curavisti ita ut christifideles actuose
et fructuose Sacram Liturgiam participare possent. Tot tantisque meritis clarum,
singulari honore Te, Venerabilis Frater Noster, honestandum putavimus; quamobrem
prius munus Secretarii Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino Tibi
commisimus, deinde, aliquot post annos, quasi coronam adicientes, Sacra Patrum
Cardinalium Purpura Te exornavimus.
Hodie igitur gratulantium chorum spiritu
praeeuntes, Tibi cuncta fausta, felicia ab omnium bonorum Largitore enixe
precamur, dum Te atque universos, qui prope vel procul huius Tuae celebrationis
erunt participes, Apostolica Nostra Benedictione, superni auxilii et praesidii
pignore, peramanter prosequimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Septembris,
anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana