The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ARCHIEPISCOPO ANTONIO JURIĆ,
 OCCASIONE XIII
CONGRESSUS INTERNATIONALIS
DE ARCHEOLOGIA CHRISTIANA

 

 

Venerabili Fratri Antonio Jurić,
Archiepiscopo Spalatensi-Macarscensi
,

Deo favente, in nobili urbe Spalato, proximo die Dominico XXV mensis Septembris anno Domini mcmxciv sollemniter inchoabitur ac sequenti sabbato Parentii Histriae rite complebitur XIII Congressus Internationalis Archaeologiae Christianae, rite edictus per Comitatum Internationalibus Congressibus Archaeologiae Christianae promovendis, Romae penes Nostrum Institutum Archaeologiae Christianae exsistentem, coadiuvante Comitatu Nationali Croatiae apud Museum Archaeologicum Spalatense.

In proximo conventu memoria recolenda erit primi eiusmodi Congressus Archaeologici Internationalis centum abhinc annos cura potissimum ac studio benemeriti Domini Francisci Bulić, presbyteri Ecclesiae Spalatensis, anno MDCCCXCIV Spalati et Salonis celebrati necnon expleti saeculi a pio transitu illustrissimi viri Ioannis Baptistae De Rossi, Romani, qui institutor scientiae archaeologicae christianae iure censetur quique supremum diem obiit in Arce Gandulfi die XX mensis Septembris eiusdem anni mdcccxciv.

Praeter indolem commemorativam Congressus iste Spalatensis-Parentinus propositum prae se fert de aetate “Iustinianea”, seu de saeculis VI et VII, pressius tractandi, vestigia investigando illorum temporum vitae conversationisque civilis, ecclesiasticae, politicae, cum de ruinis Romani orbis eversi sensim sine sensu exsurgebant fundamenta rerum ordinisque novorum, qui aevum sic dictum medium intrinsecus informaverunt.

Heic oblivione praetereundum non est in iisdem adiunctis inter Urbem et Apostolicam Sedem atque regiones vestras, ad orientale Hadriatici maris litus sitas, iuges necessitudines inde ab antiquitate viguisse, quo pedetemptim fiebat ut Dalmatia atque Histria, quibus accesserunt ceterae plagae Croatarum, intimo cultus atque humanitatis nexu cum orbe occidentali coalescerent.

Documentum istiusmodi conexionum celeberrimum exstat “Libri Pontificalis” notitia, regimen Praedecessoris Nostri Ioannis Papae IV (640-642), ven. mem., respiciens, qua traditur idem Pontifex “Natione Dalmata, temporibus suis per omnem Dalmatiam seu Histriam multas pecunias misisse per sanctissimum et fidelissimum Martinum abbatem propter redemptionem captivorum qui depraedati erant a gentibus atque (Romae) ecclesiam fecisse beatis Martyribus: Venantio, Anastasio, Mauro aliisque plurimis, quorum reliquias de Dalmatia et Histria adduci praeceperat et recondi in ecclesia iuxta fontem Lateranensem, iuxta oratorium beati Ioannis evangelistae”.

Unde nos quoque summopere gaudemus de inceptis, quae inde a primo et subsequenti serie superiorum Congressuum Archaeologiae Christianae.

Internationalium felici cum exitu promota sunt. Post Spalatum et Salonas huiusmodi Coetus convenerunt: Romae (1900), Ravennae (1932), Romae iterum (1938), Aquis Sextiis in Gallia (1954), Ravennae secundo (1962), Treviris (1965), Barcinone (1969), Romae tertio (1975), Thessalonicae (1980), Lugduni-Gratianopoli-Genevae-Augustae Praetoriae (1986), Bonnae (1991); quapropter speramus hunc quoque Congressum bonos uberesque fructus esse allaturum. Quibus innixi imo ex corde optamus, ut istiusmodi peritorum Conventus — praeeunte Romano supra laudato Comitatu Congressibus Internationalibus Archaeologiae Christianae promovendis — iustis scientiarum ac sinceri cultus causis porro inserviat.

Archaeologiae enim christianae studium non “ historiae documenta ” tantummodo praebebit, verum vitae Ecclesiae investigatoribus “ populi Dei vestigia ” deteget ministrabitque magni pretii testificationes de maiorum nostrorum fide atque magis ac magis Ecclesia videbitur uti “ signum levatum inter Nationes ”.

His Litteris Nostris Tibi, Venerabilis Frater, cunctisque eiusdem xiii Congressus Internationalis Archaeologiae Christianae auctoribus, relatoribus, participantibus faustissima quaeque ominamur atque, caelestis gratiae pignus, Apostolicam Benedictionem libentissime impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Septembris anno Domini MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top