 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA FLORENTIO S.R.E. CARDINALI ANGELINI
PONTIFICII
CONSILII DE APOSTOLATU PRO VALETUDINIS
ADMINISTRIS PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro Florentio S.R.E. Cardinali Angelini
Pontificii Consilii de Apostolatu pro Valetudinis Administris Praesidi
Ordo Hospitalarius laicalis S. Ioannis de Deo, qui quidem Italico nomine
vulgo Fatebenefratelli nuncupatur, die viii mensis Martii quintam recolet
Conditoris sui natalis diei centenariam memoriam, Sancti scilicet Ioannis de
Deo, qui Divino Magistro docenti obtemperans atque Spiritus Sancti impulsu
permotus, discipulum se praebuit Evangelii doloris et languoris. Ipse enim corporis animique adversa valetudine laborantes curavit iisque penitus
se dedidit, Christi exemplo perductus. Doctrinam hanc deinceps suis asseclis
tradidit servandam.
Ordo Hospitalarius fidenter primigenia proposita custodivit, qui, toto in
terrarum orbe disseminatus, omnibus videlicet benefica dona tantopere impertivit
iis qui aerumnis et necessitatibus afficiebantur, ut eius sodales nonnunquam in
eosdem morbos ipsorum languentium dilaberentur. Bellis quidem flagrantibus,
intestinis evenientibus motibus, Hospitalarii sauciatis strenue assiderunt,
interdum vitam adeo profundentes, ut martyres huius officii haberentur.
Praecipue Ordo hic in sanitatis pastoralis ambitum incumbit, Conditore ipso
auctore, qui non modo corporis, verum et animi curavit salutem, contendens
pariter ut infirmi Deo proximoque reconciliarentur. Huius igitur Ordinis
apostolica industria religiosumque decus ipsa re medica continentur, in qua
peculiariter eius sodales operantur. Ii autem artem suam perficientes, veluti
boni Samaritani, recentioribus aegrotationibus Christi nomine succurrere
properant, renovatis actionis rationibus quae ad aetatem nostram accommodantur.
Quocirca libentes postulatis subvenire volumus Fratris Paschalis Piles, huius
religiosae familiae Generalis Moderatoris, qui, sollemnius ille eventus quo
evolveretur, a Nobis flagitavit, ut eminentem virum mitteremus et praestantem.
Tu autem, Venerabilis Frater Noster, prorsus idoneus occurristi, qui officium
illud gereres. Diu enim multumque iam laudabiliter occuparis his sanitatis rebus. Munus quidem
aegrotos iuvandi et sustinendi magno cum omnium emolumento exples, nunc
potissimum, cum sis Praeses Pontificii Consilii de Apostolatu pro valetudinis
Administris atque Nostras sustines partes, qui imo ex corde de languentibus
patientibusque sumus solliciti. Itaque fraternam Nostram aestimationem tibi
plane significantes, Missum extraordinarium ad illam commemorationem agendam te
renuntiamus et constituimus. Ominamur sane ut, praeclara hac celebratione
occasionem praebente, S. Ioannis de Deo mens et incepta congrua aestimatione
perpendantur, et ita renovata diligentia eius consilia et apostolica causa iure
meritoque vulgentur.
Universis itaque huius celebrationis participibus salutationem Nostram
declarabis atque plausum pariter iis cunctis qui in aegrotis omnimodis curandis
et hominibus sublevandis versantur. Ipsi igitur universi, huius Ordinis
nominatim sodales, quidquid malum sapit depellentes, Christi Redemptoris,
corporis scilicet animique Medici, praesidio semper firmentur, Nostra
intercedente Apostolica Benedictione, unicuique magna ex cordis affectione
largiter impertita.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Februarii, anno MCMXCV, Pontificatus
Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|