 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD MIROSLAUM IVANUM S.R.E.
CARDINALEM LUBACHIVSKY
ARCHIEPISCOPUM MAIOREM
LEOPOLITANUM UCRAINORUM
Venerabili Fratri Nostro Miroslao Ivano S.R.E. Cardinali Lubachivsky
Archiepiscopo Maiori Leopolitano Ucrainorum
1. Magno cum gaudio nuntium accepimus Ecclesiae Ucrainae Synodum Episcoporum
decrevisse ut anno MCMXCVI IV centenaria memoria per iubilaeum quoddam
celebretur Coniunctionis Brest–Litovsk, ut gratiae Deo reddantur pro unitatis
dono Eiusque auxilium futuro quoque de tempore petatur. Eodem autem anno, CCCL
anniversaria commemoratio etiam agetur Coniunctionis Uzhorod, quae eandem
Constantinopolitanam traditionem participat. Quapropter, catholicae byzantinae
Eparchiae illius regionis in duobus historicis eventibus celebrandis arte
iungentur, qui tum veluti responsa quaedam fuerunt, quae Praesules cum suis
Eparchiis protulerunt ut manifesto agerent unitatem, quam Christus pro Suae
Ecclesiae participibus voluit.
2. Quod annis MDXCV–MDXCVI Metropoliticae Sedi Kioviensi accidit, et anno
MDCXLVI Eparchiae Munkacsiensi, ut scilicet rursus cum hac Sede Apostolica, post
superiorum saeculorum casus, necessitudo restitueretur, permisit ut non modo
Ecclesiae istae suarum traditionum thesauros servarent, sed etiam ut universalem
Ecclesiam suis beneficiis ditarent, quae quidem nunc, quemadmodum dicit Psalmus
XLV, “in vestibus variegatis” se exhibet.
3. Hodie, historici huius eventi celebratio idem valet atque fontis proximi
contemplatio illorum omnium quae Ecclesia Graeca–catholica quattuor per saecula
experta est, ut suae vocationi pareret. Nonnullis horum quattuor saeculorum
momentis non defuerunt difficultates, dissensiones, oppositiones, vel etiam
persecutiones. At fidei professio et cum Petri Sede unitas, quas nuncupaverunt
in Urbe Vaticana, nomine Metropolitae Michaëlis III Kioviensis omniumque
Episcoporum eius Metropolitanae Sedis, duo Episcopi Cyrillus Terleckyj et
Itpatius Potij, die XXIII mensis Decembris anno MDXCV, fidenter temporis
processu ab Episcopis, Sacerdotibus, Religiosis Laicisque sunt servatae, vitae
quoque pretio. Etiamsi intra etiam Ecclesiam catholicam difficultates non
defuerunt, quod propria identitas est continenter custodita, id hodie novas
rationes reperit ad apostolatum in ecclesiali renovatione efficaciter agendum.
4. Quocirca, Venerabilis Frater Noster, omnes Praesules et Ecclesiae Ucrainae
pariter Fideles cohortamur, qui tum in Ucraina incolunt, tum extra, ut Iubilaeum
veluti gratiarum tempus respiciant, tempus scilicet personalis et communis
conversionis, tempus reconciliationis, intra catholicam Ecclesiam et una cum
ceteris Ecclesiis, tempus veniae et paenitentiae, tempus grati animi pro fide,
etiam inter persecutiones servata, atque tempus fidelitatis pro Christo
studiosius perquirendae.
5. De praecipuis capitibus iubilarium celebrationum certiores facti, suadere
velimus tibi, Venerabilis Frater Noster, cunctisque Ucrainae Ecclesiae
Praesulibus, ut omni ope enitamini, ab his sumpto initio et impetu, ad unitatem
cum fratribus nostris Ecclesiarum orthodoxarum consequendam et cum reliquis
christianis communitatibus. Adeptae nempe unitatis donum discidii occasionem
praebere minime debet, nedum novas oppositiones gignere, historico potissimum
considerato tempore, cum scilicet Ecclesia Ucraina feliciorem condicionem denuo
adipisci potuit. Istarum regionum annales eventusque ipsam Ecclesiam monent, ne se contentionibus
involvi patiatur, ex quibus divisiones et dissolutiones oriuntur. Quapropter
eventurae Iubilares celebrationes incitamentum inferant ad identitatem
ecclesialem confirmandam, ad meliorem magisque fraternam usque agendam operam in
alios versam. Speramus sane Fratres nostri orthodoxi vel aliarum christianarum
Communitatum fore ut in se id recipiant quod Concilium Vaticanum II enuntiat de
Spiritus Sancti gratia, in omnes christianos effusa, atque hoc agnoscant:
“Quodcumque vere christianum est, numquam germanis fidei bonis adversatur, immo
semper efficere potest ut perfectius ipsum mysterium Christi et Ecclesiae
attingatur”.
6. Oecumenica Ecclesiae vocatio vos invitat, ut vestigationes, congressiones,
scripta ceteraque ad scientiam pertinentia, Coniunctionem Brest–Litovsk
complectentia, ad unitatem formandam convertatis. Itemque adversa, quae posthac
prodierunt, inter quae Ecclesiae Ucrainae sublatio communistis imperantibus
annumeratur, heroicas virtutes collustrarunt tot Pastorum et fidelium. Huius rei
sunt testes innumeri martyres et fidei confessores, quorum sacrificium, primo
quidem et praecipue Ecclesiae Ucrainae, toti tum Ecclesiae, fons exstitit
renovatae fidelitatis pro Christo et Ecclesia.
7. Ipso iubilaeo evolvente non deerunt precationes, spiritales exercitationes,
missiones paroeciales, paenitentiae actus, quae continuatae conversioni
personali ecclesialique inservire poterunt. Quam ob rem omnes fideles catholici
per terrarum orbem dissiti oportet socientur cum Iubilaeo Coniunctionis Brest–Litovsk,
ut spiritale iuvamen consequantur. In primis celebrationes, quae in Eparchiis
Ucrainis diasporae agentur, veluti lumina micare debebunt, quae vestrae
Ecclesiae ostendant vigorem, quo scitius ea cognoscatur, sustineatur et pro
omnium bono augeatur, ut universi vobiscum et pro vobis gratias agant Domino de
unitatis dono fideliter servato.
8. Iubilaei Brest–Litovsk propinquitas spem usque affert inde novum Ecclesiam
Ucrainam sumpturam incitamentum, quippe quae peculiariter vocetur ad unitatem
testandam et efficiendam omnium christianorum apud Slavas Gentes. Maerores
doloresve quos cuncti Christiani sunt perpessi communistarum saeviente
persecutione, etiam studiosius invitant “ad futuros eventus una simul
participandos, cum probanda spei signa prospectentur”.
9. Has una tecum, Venerabilis Frater Noster, cogitationes proximo de Iubilaeo
Coniunctionis Brest–Litovsk participantes, cum cunctis Praesulibus omnibusque
fidelibus sociari Nos precantes volumus, ut a Christo Redemptore locupletes
gratias imploremus in totam tuam Ecclesiam. Universas denique materna manu
communitates Ucrainae et diasporae tueatur Theotokos, quas eidem committimus.
10. Quo tandem felicius adventans Iubilaeum evadat, tibi ipsi, Venerabilis
Frater Noster, omnibus Praesulibus et Fidelibus tuae amatae Ecclesiae, superni
auxilii nuntiam, Benedictionem Apostolicam ex animo dilargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MCMXCV, Pontificatus
Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|