IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA FRANCISCO S.R.E. CARDINALI KUHARIC ARCHIEPISCOPO
ZAGABIENSI
Venerabili Fratri Nostro Francisco S.R.E. Cardinali Kuharic
Archiepiscopo Zagrebiensi
Planum quidem facimus praestantiores inter eventus geminatam annumerari
commemorationem, qua feliciter simul CCCC coniunctionis Brešt–Litovsk simul CCCL
coniunctionis Užhorod anniversarius annus celebrabitur. Universa autem catholica
Ecclesia permagno sane perfunditur gaudio, quoniam quibusdam in locis ipsius
Christi ad unitatem vocantis verba sunt adimpleta. Nos vero pari laetitia
affecti Ipsi in firmam spem ingredimur, praeclaro hoc proposito exemplo, fore ut
cum ceteris fratribus christianis plena unitas perficiatur.
Pro explorato cognitoque habemus, ex hac re sumpto initio, virtutis
testificationes et monumenta pristinae Ucrainae pietatis in memoriam revocatum
iri atque cunctorum animos ad firmiorem fidem et congruentem actionem iterum iri
concitatum, nunc potissimum cum feliciores condiciones proponere hodiernum aevum
videtur.
Facere non possumus quin probandum tribuamus plausum, propterea quod haec
celebratio conspicuum obtinebit locum festivumque momentum cum frequentissima
peregrinatio, diebus XVIII–XXI mensis Maii eventura, insigne illud sanctuarium
petet in urbe Zarvanycia situm, ubi Ucraina omnis, quemadmodum praeteritis
temporibus primarii ibidem viri pientissime fecerunt, mentis illius gentis
interpretes, Virgini Mariae rursus sacrabitur.
Itaque, quo res haec aptiorem in modum explicetur et ornatius evolvatur,
mittere quempiam virum decernimus spectabilem, qui personam Nostram sustineat
quique animum similiter Nostrum significet et bona omina. Ad te vero,
Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus quem omnino parem
idoneumque iudicamus ad officium hoc luculenter explendum. Itaque fraterna
permoti affectione Missum Extraordinarium te renuntiamus ad sollemnem
illam celebrandam commemorationem.
Universis quidem participibus omnibusque inibi hominibus voluntatem Nostram
secundam ostendes Nostramque artam cum iis necessitudinem. Benignam demum
imploramus caelestem Matrem ut Nationem istam amatam suis adiumentis locupletare
largiter dignetur. Omnibus denique Praesulibus cunctisque Eparchiarum fidelibus
Benedictionem Nostram Apostolicam addicas velimus, quae sit divinarum gratiarum
nuntiatrix et salubriore futuro de tempore manifestum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMXCV, Pontificatus
Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|