The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO,
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto
 

Verba Concilii Oecumenici Vaticani II recolentes “Praedicando Evangelium, Ecclesia audientes ad fidem confessionemque fidei allicit, ad baptismum disponit, eosque Christo incorporat, ut per caritatem in Illum usque ad plenitudinem crescant”.  Nos Ipsi plurima aggredimur incepta ad fidem salvificam propagandam, ad catholicam unitatem dilatandam atque ad sanctitatem testificandam.

Laetantes idcirco novimus in Brasilia, nominatim in Bellohorizontina urbe, V Missionalem Congressum Americae Latinae, diebus XVIII–XXIII mensis Iulii huius anni, iri sollemniter celebratum. Eius momentum, ut scimus, non solum ad continentem quam diximus pertinet, sed etiam ad caram terram Africanam aliasque orbis provincias ubivis religiosi viri ac mulieres nec non christifideles laici ex America Latina evangelizationis ministerium sedule exercent.

Quocirca, ut Congressus hic magnificentius efficaciusque peragatur, mittere virum quendam eminentem volumus, qui partes Nostras sustineat Nostramque Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, qui iam alias nomine Nostro Congressuum eiusmodi particeps fuisti, cogitationem Nostram admovemus et animum. Harum igitur litterarum virtute te Missum Extraordinarium V Missionalis Congressus Americae Latinae creamus, ubi, ut res ipsa postulat, de evangelizationis momento variisque modis loquaris. Omnibus praesidebis actibus, qui a sollemni Congressu praestituti erunt. Cunctis participibus Nostram significabis salutationem, Nostram in Ecclesiam Americae Latinae dilectionem, Nostramque per spiritum praesentiam. Tibi demum, Venerabilis Frater Noster, tamquam muneris tui praesidium universisque Congressum participantibus auxilium validum, Apostolicam Benedictionem peramanti animo dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top