The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO T. S.R.E. CARDINALI SÁNCHEZ,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS PRO CLERICIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho T. S.R.E. Cardinali Sánchez
Praefecto Congregationis pro Clericis
 

Complures exstiterunt sacri eventus qui in Insulis Philippinis his novissimis annis sive per Nos praesentes sive per Legatos Nostros ad restituendam et confirmandam christiani populi fidem haud parum contulerunt. In praesens vero summo replemur gaudio et consolatione, cum certiores facti simus Christifideles ecclesialis communitatis Cacerensis, ex eadem natione, quartum saeculum ab illa Sede condita plaudentes ac gratulantes colere. Has ideo propter rationes, Venerabilis Frater Leonardus Legaspi, OP, Archiepiscopus Cacerensis, una cum sacerdotibus fidelibusque sibi concreditis, praeclaram eiusmodi occasionem nactus, tantum eventum celebrandum sibi proposuit.

Quandoquidem statutum est ut proximo mense Septembri die quinto decimo ad sollemnem exitum celebrationes perducerentur, idem sacrorum Antistes poposcit ut ad personam Nostram illic gerendam quidam sacer Praesul constitueretur qui Nomine Nostro sollemnibus ritibus praeesset. Nos igitur, quo hae celebritates magnificentius peragantur, mittere statuimus praestantem virum qui partes Nostras tueatur Nostramque simul cohortationem significet. Ad te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui filius es et decor illius populi quique illa in Sede Auxiliaris munus explevisti, Nostram admovimus cogitationem et animum. Idcirco his Litteris Nostraque auctoritate Missum Extraordinarium te constituimus, mandatis tibi factis, ut sacris Cacerensis populi celebritatibus Nostro praesis nomine et pastorales sensus Nostros clero populoque humaniter renunties.

Itaque Nostram omnibus significabis salutationem, Nostram erga illam Ecclesiam dilectionem, Nostramque per spiritum praesentiam. Et sicut illo ipso die – ut laetanter accepimus – christifideles illius regionis sollemnitatem recolent suae caelestis Patronae, Beatae Mariae Virginis a “Peñafrancia” appellatae, omnes ad studium eam colendi adhortaberis. Magna spe fore confidimus ut fideles illius communitatis, renovato animo, spiritum vere christianum in seipsis foveant omnesque vires suas in opus novae evangelizationis impendant. Pro certo scias Nos missionem tuam precibus esse prosecuturos, probe fidentes munus tuum ad bonum spiritale cunctorum, qui illic adfuerint, esse cessurum.

Benedictionem tandem Nostram Apostolicam peramanter in Domino impertimur tibi in primis, deinde universis commemorationis participibus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et universalis renovationis certum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top