IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA CAMILLO S.R.E. CARDINALI RUINI PRO
ROMANA DIOECESI
VICARIO GENERALI
Venerabili Fratri Nostro Camillo SRE Cardinali Ruini Nostro pro
Romana dioecesi Vicario Generali
Claras profecto sacras effigies et complura documenta superesse sat scimus,
quae fideliumque pietatem et Beatae Virginis sollicitudinem ostendere volunt. Id
vero genus inter praestantes testificationes venerata recensetur Deiparae imago,
quam “della Ghiara” nuncupant, quaeque Regiensis Ecclesiae insignis habetur
patrona. Quod eandem servarent ideo speciosum templum destinatum est. Ad illud enim
frequentes cives fidenter decurrunt caelestia beneficia, Salvatoris Matre opem
ferente, postulaturi supernaque dona deprecaturi.
Consentaneo harum imaginum cultu et honore cupimus Nos fidelium animi ut
confirmentur, novo inde suscepto vigore et christianae actionis studio. Quocirca
libentes volentesque Venerabilis Fratris Ioannis Pauli Gibertini, Regiensis in
Aemilia–Guastallensis Episcopi, postulatis obsecundare cupimus, qui insignem a
Nobis Missum poposcit ut quartae Basilicae beatae Mariae Virginis “della Ghiara”
saeculari memoriae sollemniter agendae interesset.
Quo festivius ritus explicetur, Patrem Cardinalem statuimus mittere, qui
personam Nostram sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Tu
autem, Venerabilis Frater Noster, aptus prorsus occurris, cui haec demandetur
procuratio, quippe qui illius loci inclitus filius noveris probe talis imaginis
sanctuariique momentum et dignitatem. Quapropter te Missum Extraordinarium
constituimus, ut, exoptata occurrente illa commemoratione, ipsam vocem Nostram
significes, unde cuncti novum animum suscipiant ad Virginem Mariam plane
recteque excolendam.
Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces
pariter fundimus ut caelestis Matris late proferatur pietas et gentibus illis,
quae circa sunt, magis magisque sit radians ipsa virtutis veluti sidus.
Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram
Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque
auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et felicioris
temporis signum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus
Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|