 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA ROGERO
S.R.E. CARDINALI ETCHEGARAY, PONTIFICIORUM CONSILIORUM
DE IUSTITIA ET PACE
NECNON «COR UNUM» PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro Rogero S.R.E. Cardinali Etchegaray Pontificiorum Consiliorum de Iustitia et Pace necnon “Cor Unum” Praesidi
Laetanter novimus sesquicentesimam anniversariam memoriam ex quo Evangelii
nuntius inter Samoanas gente sollerti opera coeptus est late diffundi hoc ipso
anno iri celebratum. Hic singularis eventus copiam Nobis dat non modo huius rei
memoriam recolendi, verum et animos ad vehementiorem firmioremque fidem,
renovatis propositis, iterum excitandi. Quo autem haec commemoratio
magnificentior evadat, postulatis Venerabilis Fratris Nostri Pii S.R.E. Cardinalis
Taufinu’u, Archiepiscopi Samoa–Apiani, libenter concedimus atque Patrem
Cardinalem decernimus constituere qui Personam Nostram illic tueatur partesque
Nostras sustineat. Hac de causa, hisce datis Litteris Te, Venerabilis Frater
Noster, ad id munus explendum eligimus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis
Tibi datis ut apud illos christifideles celebritatibus Nostro intersis nomine.
Omnibus ibidem fervidam Nostram salutationem porriges, pro Nobis sacris
liturgicis praeeris, sermone Tuo Nostram ad mentem eventus illius momentum atque
opportunitatem renovandi pristinum fervorem illustrabis; erga florentem illam
ecclesiam benevolentiam pariter Nostram testaberis. Magna quidem spe fore
confidimus ut dilecta illa communitas, quam pluribus vinculis cum Petri Sede
coniunctissimam scimus, usque capiat incrementum; idcirco ipsi Pastorum Principi
eam enixe commendamus votaque facimus ut singuli fideles noviter addant animum
ad vitam christianam efficacius ducendam. Tu vero pro certo scias Nos missionem
Tuam fervidis prosecuturos esse precibus. Interea Tibi, Venerabilis Frater
Noster, loci Praesulibus cunctis et Magistratibus necnon universo clero
populoque talia sollemnia participantibus Benedictionem Nostram Apostolicam,
caelestium donorum pignus Nostraeque benevolentiae testem, veluti praesentes
libenter dilargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iunii, anno MCMXCV, Pontificatus
Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|