The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
PAULUM S.R.E. CARDINALEM POUPARD,
PONTIFICII CONSILII DE CULTURA PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
Paulo S.R.E. Cardinali Poupard
Pontificii Consilii de Cultura Praesidi
 

Christus patenter Apostolis praecepit ut, per mundum universum praedicarent Evangelium omni creaturae.  Huic obsequentes mandato, per saeculorum decursum indesinenter Evangelii praecones Christum nuntiaverunt. Sic factum est ut ante cetum annos, mense videlicet Octobri anno MDCCCXCV, Litoris Eburnei terras missionarii attigerint, atque illa ab aetate christianum semen tales in profundum egerit radices ut earum virgulta universam per illam regionem diffunderentur.

Communitas illa ecclesialis hodie vigere pergit ob christianam fidem et praesertim ob nativas vocationes, quarum validi fructus videntur etiam iuvenes illi qui, occasione huius centenariae commemorationis, presbyteratus ordine augebuntur. In praesens Venerabilis Frater Augustus Nobou, Archiepiscopus Korhogoensis idemque Praeses Conferentiae Episcopalis Litoris Eburnei, votum omnium Praesulum, cleri et christifidelium amplectens, hunc magnum quidem vitae ecclesialis eventum clara cum sollemnitate celebrandum esse proposuit. Hac de causa poposcit ut ad personam Nostram illic agendam sacer Praesul constitueretur, qui nomine Nostro ritibus celebritatibusque eventui convenientibus praeesset. Nos sane, ut ritus summa evolvatur magnificentia, postulationi illius Venerabilis Fratris libenter concedimus et mittente statuimus Eminentem Virum, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat.

Quamobrem ad te, Venerabilis Frater Noster, Nostram admovemus cogitationem et animum, quem idoneum diiudicamus ad hoc munus luculenter explendum. His ergo Litteris Nostris Nostraque auctoritate te Missum Extraordinarium renuntiamus, mandatis tibi factis, ut in illa Natione nomine Nostro sacris praesideas celebritatibus utque, pastoralibus sensibus Nostris clero ac populo humaniter exhibitis, omnium expectationem ad rem perducas.

Aderis igitur pro Nobis Nostroque nomine singulos adstantes adloqueris, Nostram significabis salutationem et dilectionem erga ecclesiam illam, Nostramque per spiritum praesentiam. Episcopos et presbyteros universos peculiariter adhortaberis ad munus evangelizandi perenne addendum ita ut “Regnum Dei ubique terrarum annuntietur et instauretur”.  Magna quidem spe fore confidimus, ut omnes fideles ad christianos mores iugiter servandos incitentur.

Nos quidem missionem tuam precibus prosequimur, super universos ibi congregatos divinam clementiam imploramus atque Apostolicam Benedictionem imo ex pectore peramanter in Domino impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Augusti, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top