IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
ANTONIUM S.R.E. CARDINALEM QUARRACINO, ARCHIEPISCOPUM BONAĖRENSEM
Venerabili Fratri Nostro Antonio S.R.E. Cardinali Quarracino
Archiepiscopo Bonaėrensi
Eadem omnino cum fiduciae aestimationisque magnitudine qua tibi, Venerabilis
Frater Noster, tam gravia adhuc tua in patria pastoralia munera commendavimus,
eadem insuper cum benevolentiae amplitudine qua inter Dei Ecclesiae purpuratos
Patres nuperius adnumerari te censuimus, has tibi hodie de manu veluti in manum
tradimus Litteras, ut praeter alia omnia sensuum de te Nostrorum documenta et
indicia peculiarem hanc gratulantis maxime animi Nostri luculentamque habeas
testificationem.
Consolationi enim ingenti Nobis est ac voluptati simul intus in animo ac
sermone hoc Nostro innumerabilia tua ministerii sacri merita recensere, incepta
perpendere multiplicia, recolere frugifera insigniter opera. Sed occasio
memorabilis ipsa et opportunitas singularis, qua hodie vehementer quidem ad hoc
erga te officium permovemur, tantam Nobis parit laetitiam quantam iam
praevidemus tot alios illic Fratres Episcopos et sacerdotes, fideles et vitae
consecratae sodales pariter esse hoc tempore percepturos. De tui, Venerabilis
Frater Noster, presbyteratus loquimur nimirum aureo iubilaeo, quem permagno ex
Divini Pastoris beneficio tibi hoc anno commemorare concelebrare licebit.
Quinquaginta namque annorum impigram plane industriam tuam in omni
apostolatus provincia ac studiorum regione Nobiscum plurimi gestient
convenienter extollere teque ipsum inter Ecclesiae praestantes pastores efferre.
Praesidem enim egisti Consilii Episcopalis Americae Latinae (vulgo CELAM), atque
non uni, sed pluribus gregibus et communitatibus ecclesialibus profuit
sacerdotalis atque episcopalis haec tua navitas – Mercedensi, Sancti Dominici
Novem Iulii, Avellanediensi, Platensi, Bonaėrensi –, cum omnis Catholica
Ecclesia in Argentina salubres operae tuae experiatur effectus: idcirco facile
Nos animo concipimus cum quanto quasi alacriter canentium choro Nostram quoque
claram consociemus vocem in te Christi sacerdotes dilaudando.
Laudatio autem haec Nostra fraterna tangit diuturnum tuum docendi opus in
seminariis ac Universitate Catholica; respicit curationem providam prorsus
Actionis Catholicae atque aliorum generum apostolatus laicorum; sollicitam
maxime operam tuam includit de novorum presbyterorum quam solidissima
institutione; promotionem non praetermittit perdiligentem tuam verae culturae,
christianae humanitatis, ipsius musicae choralis quam omnes adamare te noverunt.
His vero singulis in ministerii sacri partibus et rationibus virtutes
sacerdotales prae te tulisti egregias et dotes, pro quibus Divino Largitori
congruas reddes grates et de quarum plenissimo usu gratulari cupimus tibi,
Venerabilis Frater Noster, hoc faustissimo tempore.
Utinam iubilaris tua celebritas mentis tibi abunde consolationem adferat
fervorisque tui sacerdotalis in posteros annos confirmationem necnon iam in
terris divinam remunerationem. Esto tibi salutatio Nostra ex animo, et
Apostolica item Benedictio ex imo pectore impertita, aestimationis Nostrae
meritorum sacerdotalium tuorum comprobatio simulque divinorum posthac etiam
adiumentorum impetratio, unde communitas Bonaėrensis et ipsa Ecclesia in
Argentina de presbytero te atque episcopo gratulantes perpetuo laetentur.
Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Septembris, anno MCMXCV,
Pontificatus Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|